Quintilianus, Institutio oratoria
1 ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed hæc ad propositi mei rationem legat. nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quæ ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse. 2 omnia tamen illa, etiam quæ sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio. nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiæ suæ, rationis apta conclusio, præmunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, læsio? 3 quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; hæc altera extenuationem deprecationemque. qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione? 4 quæ delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quæ relinquenda, quæ contemnenda sint iudicare? motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret. 5 quæ cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. verum ea plerumque recta sunt nec se fingunt, sed confitentur. admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest. 6 quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? nam utroque utimur indifferenter, quanquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema. incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus. 7 simplex est sic rogare, sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris? Figuratum autem, quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi, quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? et, quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? et, patere tua consilia non sentis? et totus denique hic locus. 8 quanto enim magis ardet quam si diceretur, diu abuteris patientia nostra, et patent tua consilia. interrogamus etiam quod negari non possit, dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula? aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus, quo modo? 9 qui fieri potest? aut invidiæ gratia, ut Medea apud Senecam, quas peti terras iubes? aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium, heu quæ me tellus, inquit, quæ me æquora possunt accipere ? aut instandi et auferendæ dissimulationis, ut Asinius, audisne ? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprehendimus. 10 totum hoc plenum est varietatis; nam et indignationi convenit: et quisquam numen Iunonis adoret? et admirationi: quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames? 11 est interim acrius imperandi genus: non arma expedient totaque ex urbe sequentur? et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum quid igitur faciam? 12 est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, et innocens, inquit; tum declinandi, quod est frequentissimum: quæro , an occideris hominem; respondetur, latronem ; An fundum occupaveris; respondetur, meum . 13 ut confessionem præcedat defensio, ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti, non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis? occurritur: an mihi cantando victus non redderet ille? Cui est confinis dissimulatio, 14 non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco. nam serio si fiat, pro confessione est. ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratæ vices, ut Cicero pro Ligario, apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicæ reddidit. 15 aliter pro Cælio ficta interrogatione: dicet aliquis, Hæc igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde : ego , si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiæ fuit, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas. quod schema quidam per suggestionem vocant. 16 fit et comparatione: uter igitur facilius suæ sententiæ rationem redderet? et aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus. mire vero in causis valet præsumptio, quæ πρόλημψις dicitur, cum id quod obiici potest occupamus. id neque in aliis partibus rarum est et præcipue prooemio convenit. 17 sed , quanquam generis unius, diversas species habet. est enim quædam præmunitio, qualis Ciceronis contra Q. Cæcilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit; quædam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quædam prædictio, ut dicam enim non augendi criminis gratia; quædam emendatio, ut rogo , ignoscatis mihi, si longius sum evectus; frequentissima præparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet. 18 verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel præsumptione: quanquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: cives , inquam, si hoc eos nomine appellari fas est. adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, 19 cum simulamus quærere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit? cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: equidem , quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse infamiam iudicii corrupti? et cetera. 20 hoc etiam in præteritum valet; nam et dubitasse nos fingimus. A quo schemate non procul abest illa, quæ dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: nescit trepida, quid liceat feminæ, quid coniugem deceat; forte vos in illa solitudine obvios casus miseræ mulieri obtulit; tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis? 21 aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: quid suadetis? et vos interrogo, et quid tandem fieri oportuit? et Cato, cedo , si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis? et alibi: communem rem agi putatote ac vos huic rei præpositos esse. 22 sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut prædam aliquam ? Deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset improbius. hoc Celsus sustentationem vocat. 23 est autem duplex; nam contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. sed quia non tantum per communicationem fieri solet, παράδοξον alii nominarunt, id est inopinatum. 24 illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio gratia valeret, precarer. 25 pæne idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus æstimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, perfrica frontem et dic te digniorem, qui prætor fieres, quam Catonem. 26 quæ vero sunt augendis adfectibus accommodatæ figuræ, constant maxime simulatione. namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quæque sunt similia his, fingimus. unde sunt illa, liberatus sum: respiravi; et bene habet; et quæ amentia est hæc? et O tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori hæret dolor; et magnæ nunc hiscite terræ. 27 quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. hæc quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Græci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas? Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. 28 nam Cicero cum dicit pro Ligario, suscepto bello, Cæsar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma profectus sum, quæ erant sumpta contra te, non solum ad utilitatem Ligarii respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest. 29 in illa vero sententia, quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus? admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur, cuius mala fuerat. illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quæ προσωποποιΐαι dicuntur. mire namque cum variant orationem, tum excitant. 30 his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quæ cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus. 31 quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est; urbes etiam populique vocem accipiunt. ac sunt quidam, qui has demum προσωποποιΐας dicant, in quibus et corpora et verba fingimus; sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγους malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem. 32 ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi. nam certe sermo fingi non potest, ut non personæ sermo fingatur. sed in his, quæ natura non permittit, hoc modo mollior fit figura: etenim si mecum patria, quæ mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur, 'M. Tulli, quid agis?' Illud audacius genus: quæ tecum, Catilina, sic agit et quodammodo tacita loquitur, 'Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te.' 33 commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum, personarum, vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt videtur mihi, et nonne videtur tibi? sed magna quædam vis eloquentiæ desideratur. falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt. 34 ut dicta autem quædam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: mater mea, quæ mihi cum carissima, tum dulcissima fuit, quæque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit et reliqua; deinde exheres esto. hæc cum per se figura est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad imitationem alterius scripturæ componitur. 35 nam contra recitabatur testamentum: P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate et adiectis deinceps aliis, heres esto. incipit esse quodammodo παρῳδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur. 36 sed formas quoque fingimus sæpe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius. est et incertæ personæ ficta oratio, hic aliquis, et, Dicat aliquis. 37 est et iactus sine persona sermo: hic Dolopum manus., hic sæuus tendebat Achilles. Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιΐᾳ accedit illa, quæ est orationis per detractionem; detractum est enim, quis diceret. vertitur interim προσωποποιΐα in speciem narrandi. unde apud historicos reperiuntur obliquæ adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. 38 aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur ἀποστροφή mire movet, sive aduersarios invadimus: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica? sive ad invocationem aliquam convertimur: vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci; sive ad invidiosam implorationem: O leges Porciæ legesque Semproniæ! sed illa quoque vocatur aversio, 39 quæ a proposita quæstione abducit audientem: non ego cum Danais Troianam excindere gentem Aulide iuravi—. Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prooemium pro Cælio. 40 ilia vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet, cum res non gesta indicatur, sed ut sit gesta ostenditur, nec universa, sed per partes; quem locum proximo libro subiecimus evidentiæ, et Celsus hoc nomen isti figuræ dedit. ab allis ὑποτύπωσις dicitur proposita quædam forma rerum ita expressa verbis, ut cerni potius videatur quam audiri: ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. 41 nec solum quæ facta sint aut fiant, sed etiam quæ futura sint aut futura fuerint imaginamur. mire tractat hoc Cicero pro Milone, quæ facturus fuerit Clodius, si præturam invasisset. sed hæc quidem translatio temporum, quæ proprie μετάστασις dicitur, ιν διατυπώσει verecundior apud priores fuit. præponebant enim talia, credite vos intueri, ut Cicero, hæc , quæ non vidistis oculis, animis cernere potestis. 42 novi vero et præcipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprehensos occidit: duc , sequor; accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime. 43 et post paulo, aspice , inquit, quod diu non credidisti. ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo. habet hæc figura manifestius aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur. 44 locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam; alii τοπογραφίαν dicunt. Εἰρωνείαν inveni qui dissimulationem vocaret; quo nomine quia parum totius huius figuræ vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Græca appellatione contenti. igitur Εἰρωνεία quæ est schema, ab illa, quæ est tropos, genere ipso nihil admodum distat; (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intelligendum est) species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere. primum , 45 quod tropos apertior est et, quanquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat. nam et omnia circa fere recta sunt: ut illud in Catilinam, A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti. in duobus demum verbis est ironia, ergo etiam brevior est tropos. 46 at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causæ conformatio; cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis; nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium; ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua μεταφορὰ sic hoc schema faciat tropos ille contextus. 47 quædam vero genera huius figuræ nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima, quæ dicitur a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν vocant: non agam tecum iure summo, non dicam, quod forsitan obtinerem; et quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia recito, quæ dicta sunt de HS sescentis milibus, et possum dicere. 48 quibus generibus per totas interim quæstiones decurrimus: ut Cicero, hoc ego si sic agerem, tanquam mihi modi esset diluendum, hæc pluribus dicerem. Εἰρωνεία est, et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: I, sequere Italiam venti; et cum ea, 49 quæ nolumus videri in adversariis esse, concedimus eis. id acrius fit, cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: meque timoris argue tu, Drance, quando tot cædis acervos Teucrorum tua dextra dedit. Quod idem contra valet, cum aut ea, quæ a nobis absunt, aut etiam quæ in aduersarios recidunt, quasi fatemur: me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter. Nec in personis tantum, 50 sed et in rebus versatur hæc contraria dicendi quam quæ intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illæ elevationes: videlicet , O dii boni! — scilicet is superis labor est. —et ille pro Oppio locus: 51 O amorem mirum! O benivolentiam singularem! non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causæ fiducia pati: metum virgarum nauarchus nobilissimæ civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum. 52 hæc evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quæ est futura pro nobis; verum id accidere sine adversarii vitio non potest. quædam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apollonii Drepanitani: gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. interim augemus crimina, 53 quæ ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat. Ἀποσιώπησις, 54 quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel iræ, ut. quos ego—sed motos præstat componere fluctus; vel sollicitudinis et quasi religionis: an huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam console? de nostrum omnium — non audeo totum dicere; cui simile est in prooemio pro Ctesiphonte Demosthenis. 55 vel alio transeundi gratia: Cominius autem — tametsi ignoscite mihi, iudices. in quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causæ videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit. 56 nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. sed hæc exempli gratia sufficient: tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quæso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur. 57 est alia non quidem reticentia, quæ sit imperfecti sermonis, sed tamen præcisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et quid plura? ipsum adolescentem dicere audistis. imitatio morum alienorum, quæ ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis. in factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium: at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis. 59 sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit: dicebam habere eos actorem Q. Cæcilium. sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quæ simplicem quandam et non præparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt. 60 Hinc est quasi pænitentia dicti, ut pro Cælio sed quid ego ita gravem personam introduxi? et quibus utimur vulgo: imprudens incidi. vel cui quærere nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est; et aliud ex alio succurrit mihi. 61 unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? et cum aliqua velut ignoramus: sed earum rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum esse dicebant. 62 quod quidem non in hoc tantum valet. quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia cladis apud Chæroneam acceptæ laboret. 63 faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quæ deposueris, et iterare quædam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis præstat, in quod se velut novum intendant. 64 est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more feræ? quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed ferarum. aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur; O, dixit, felicem coniuge matrem Huic vel confinis vel eadem est, 65 qua nunc utimur plurimum. iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in Εἰρωνείᾳ, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. quod , ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiæ figuratæ dicuntur. 66 eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat. 67 ex his, quod est primum, frequens in scholis est. nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat. sed schematum condicio non eadem est. quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur. quod si ambiguitate sententiæ possit eludi, nemo non illi furto favet. 68 vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personæ potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit. 69 ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur. sed licet modum adhibere; in primis, ne sint manifestæ. non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru, duxi uxorem, quæ patri placuit; 70 aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiæ virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit? tu , pater, nescis? 71 res ipsæ perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. sic enim fiet, ut iudex quærat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat. 72 sed ne si optimæ quidem sint, esse debent frequentes. nam densitate ipsa figuræ aperiuntur, nec offensæ minus habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia. in summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere. 73 equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quæ obtineri nisi hac arte non posset. ream tuebar, quæ subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat. 74 nam , quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent. et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. ita ergo fuit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent factum, delatores non possent apprehendere ut dictum; et contigit utrumque. quod non inseruissem, veritus opinionem iactantiæ, nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum. quædam etiam, 75 quæ probare non possis, figura potius spargenda sunt. hæret enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest; at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est. 76 cum autem obstat nobis personæ reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? aut quid interest quomodo dicatur, 77 cum et res et animus intelligitur? quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? atqui præcipue prima, quibus præcipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt. dicebant enim libenter tales controversias, quæ difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores. 78 nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest; hæc deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant, cum hæc, quæ adfectatur, ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat. 79 itaque non solum, si persona obstaret rectæ orationi, (quo in genere sæpius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariæ essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malæ tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. nam quid impurius, quam retinuisse talem? 80 quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur. 81 et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus. nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur. dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causæ plerique fecerunt: tyrannidis adfectatæ damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet. patrem quidam damnavit, optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit. 82 nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus. quo quid stultius? nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur. 83 at credibile est, hoc eum velle. fortasse ; dissimulet ergo, ut efficiat. sed nobis (declamatoribus dico) quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus? ergo , si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? quid ? si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat? 84 quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit. fortasse enim noluit; sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? at ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit. 85 est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, præcipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. filius , qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater. non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere. 86 equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor. sed de una controversia loqui supervacuum est. 87 ego in universum neque oratoris puto esse unquam prævaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat. 88 non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse; absolutum abdicat. nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus. 89 ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult. 90 est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiæ, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: raptor , nisi intra tricesimum diem et raptæ patrem et suum exoraverit, pereat; qui exorato raptæ patre suum non exorat, agit cum eo dementia. 91 nam si promittat hic pater, lis tollitur; si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. latro igitur optime, occides ergo? — si potero. remissius et pro suo ingenio pater Gallio, dura , anime, dura; here fortior fuisti. 92 confinia sunt his celebrata apud Græcos schemata, per quæ res asperas mollius significant. nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent. et , qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse. totum autem allegoriæ simile est aliud dicere aliud intelligi velle. 93 quæsitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret. et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quæstio in eo consistit, quod figuræ petunt. at cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonæ conscientiæ est. 94 atque etiam si fuerint crebriores figuræ quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant. 95 utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, cum esset contra eum dictum, iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam præceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse. 96 tertium est genus, in quo sola melius dicendi petitur occasio; ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. tale est illud, quo idem utitur in Clodium: quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur. 97 ironia quoque in hoc genere materiæ frequentissima est. sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes; nuper te volui occidere. 98 frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a iureiurando, ut pro exheredato, ita mihi contingat herede, filio mori. nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium. nec meretur fidem qui sententiolæ gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. 99 levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, præsertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt. 100 comparationem equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causæ genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum exercitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus exsuscitat et cetera. 101 nescio an orationis potius quam sententiæ sit. id enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis opponuntur. et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον vocat. 102 præter illa vero, quæ Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: 103 consummationem, quam Græcus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit. 104 præter hæc Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat. 105 partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quæ videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis. 106 Rutilius sive Gorgias, ἀναγκαῖον, ἀνάμνησιν, ἀνθυποφορὰν, ἀνθυποφοράν, παραύξησιν, προέκθεσιν, quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit; ἐναντιότητα unde sint enthymemata κατ᾽ ἐναντίωσιν, μετάληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius , quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet. quod quidem recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adiicit et sententiam. 107 invenio , qui aggregent his διασκευάς, ἀπαγορεύσις, παραδιηγήσεις. sed ut hæc non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturæ cuius sunt ea de quibus dictum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
