Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 7, cap. 2

1 coniectura omnis aut de re aut de animo est. utriusque tria tempora, præteritum, præsens, futurum. de re et generales quæstiones sunt et definitæ, id est, et quæ non continentur personis et quæ continentur. 2 de animo quæri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Cæcilius. 3 in iudiciis præteritum tempus maxime valet; nemo enim accusat, nisi quæ facta sunt. nam quæ fiant et quæ futura sint ex præteritis colliguntur. quæritur et unde quid ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie cæli an corruptis aquis an noxio terræ halitu. et quæ causa facti? ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis. quæ duo genera non multum inter se distant. 4 ea vero, quæ sunt præsentis temporis, si non argumentis, quæ necesse est præcessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedæmonios quæratur, an Athenis muri fiant. sed et illud, quod potest videri extra hæc positum, coniecturæ genus, cum de aliquo homine quæritur, qui sit; ut est quæsitum contra Urbiniæ heredes, is qui tanquam filius petebat bona, Figulus esset an Sosipater. 5 nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quæri, an sit, quomodo an ultra oceanum; nec quid sit nec quale sit, sed quis sit? verum hoc quoque genus litis ex præterito pendet, an hic sit ex Urbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiæ, atque aliquæ in meum quoque patrocinium inciderunt. 6 animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Cæsar, si Ptolemæus Pompeium occiderit. quæritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures. itemque extra naturales quæstiones, 7 maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules. in iis autem, quæ accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quæritur et de facto et de auctore; quod interim coniunctam quæstionem habet, cum utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. 8 ipsum quoque factum aliquando simplicem quæstionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari; tertium de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit. et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex. 9 aut enim reus fecisse tantummodo se negat aut alium fecisse dicit. sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Græci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam. Interdum in aliquam personam, quæ extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certam, alias incertam; 10 et, cum certam, aut in extrariam aut in ipsius qui periit voluntatem. in quibus similis atque in ἀντικατηγορίᾳ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit. 11 est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit; et illud in quo non personæ inter se sed res ipsæ colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de animo quæri potest. nunc de singulis. cum pariter negatur, hoc modo: adulterium non commisi; tyrannidem non adfectavi. in cædis ac veneficii causis frequens est illa divisio: non est factum; et si est factum, ego non feci. 12 sed , cum dicimus, proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt; a reo nihil dici contra præter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quæritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, 13 ut cum quærimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur. interim autem ex re quæritur, veneficium fuerit an cruditas; cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. 14 refert enim, convivium præcesserit lætitia an tristitia, labor an otium, vigilia an quies. Ætas quoque eius, qui periit, discrimen facit; interest, subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit. liberior adhuc in utramque partem disputatio, si tantum subita mors in quæstionem venit. 15 interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto quæritur, naturalis ordo est, ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. si tamen plures in persona probationes habuerit, conuertit hunc ordinem. 16 defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere; victo superest, ut tueri se possit. illic quoque, ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quæstionem, 17 sicut in illa controversia: (utendum est enim et his exemplis, quæ sunt discentibus magis familiaria) abdicatus medicinæ studuit. cum pater eius ægrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit, si is potionem a se datam bibisset. paler , acceptæ potionis epota parte, dixit uenenum sibi datum; filius quod reliquum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est. 18 manifestum , quis potionem dederit, quæ si veneni fuit, nulla quæstio de auctore; tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona ductis colligetur. superest tertium, in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum, quæritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget. ex hoc nascitur ἀντικατηγορία; utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiiciunt. 19 in quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse; quod neminem ignorare arbitror. de uno reo consilium cogitur, et etiam si qui sunt, qui invicem accusent, alterum iudicium præferre necesse est. 20 Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense ius duæ lites. potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. sed in iudicio quoque nihil interest actionum, 21 utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur. Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit. nam qui dicit, ego non occidi, habet reliquam partem, ut dicat, tu occidisti; at qui dicit, tu occidisti, supervacuum habet postea dicere, ego non occidi. 22 hæ porro actiones constant comparatione; ipsa comparatio non una via ducitur. aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. quorum utrum sit faciendum, non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci: ut Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine; etenim in posteriore crimine persona alieni cum persona matris temere compararetur. quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis; sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. et sive invicem accusant, 23 sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset), sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion aliter quam in iis quæ mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur. 24 id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis sæpe tractatur, sed etiam in foro. nam id est in causa Nævii Arpiniani solum quæsitum, præcipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriæ fateor. nam ceteræ, quæ sub nomine meo feruntur, negligentia excipientium in quæstum notariorum corruptæ minimam partem mei habent. 25 est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίᾳ diversa, de præmiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum; ille datum ei venenum dixit, sed se antidotum daturum, et dedit ei potionem, qua epota tyrannus decessit. de præmio duo medici contendunt. nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi vindicantium personæ, causæ, facultates, tempora, instrumenta, 26 testimonia comparantur. illud quoque, etiamsi non est ἀντικατηγορία, simili tamen ratione tractatur, in quo citra accusationem quæritur, utrum factum sit. utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Urbiniana petitor dicit, Clusinium Figulum filium Vrbiniæ acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci; Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumissum alienæ se familiæ venali immiscuisse, a se rogantem, ut ei serviret, emptum. 27 nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? quæ autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est. ducitur coniectura primum a præteritis. in his sunt personæ, causæ, consilia. nam is ordo est, ut facere voluerit, potuerit, fecerit. ideoque intuendum ante omnia, qualis sit de quo agitur. 28 accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat. nam si reum cædis impudicum vel adulterum vocet, lædat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit. 29 patrono , si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a præsenti quæstione separet. sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens. neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniæ et cupiditas cadere. 30 si deerunt hæc remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quæri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod læsum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse. 31 alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur. sæpe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque sæpe deprehensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi. interim proprie, quod est varium. nam dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur. 33 probi vero mores et anteactæ vitæ integritas nunquam non plurimum profuerint. si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad præsentem quæstionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encænia ducendum scelus primum. 34 hæc in respondendo. sic autem præparabit actione prima iudicum animos, ut noluisse potius obiicere quam non potuisse credatur. eoque satius est omni se ante actæ vitæ abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur; et qui nihil obiicit, omisisse credi potest maledicta tanquam supervacua; qui vana congerit, confitetur unum in anteactis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. 35 cetera , quæ a personis duci solent, in argumentorum locis exposuimus. proxima est ex causis probatio, in quibus hæc maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes; nam reliqua in horum species cadunt. quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ut ad quidquid faciendum causæ valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere; si minus, illuc conferenda est oratio, 36 aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, præcipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at , 37 si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet. possunt autem esse aliquæ interim ignotæ, an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum, a quo dicitur occisus. si alia defecerint, non utique spectandas esse causas; nam quem posse reperiri, qui non metuat, oderit, speret? 38 plurimos tamen hæc salva innocentia facere. neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum. 39 de causa prius an de persona dicendum sit, quæritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam prælatæ frequenter causæ. mihi , si neutro litis condicio præponderet, secundum naturam videtur incipere a persona. nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc. 40 potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. nec tantum causæ voluntatis sunt quærendæ, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia. nam ut hæc in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt. 41 et persona quidem nescio an unquam, utique in vero actu rei, possit incidere, de qua neutra pars dicat; de causis frequenter quæri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent. 42 post hæc intuenda videntur et consilia, quæ late patent; an credibile sit, reum sperasse id a se scelus effici posse, an ignorari, cum fecisset, an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur, an etiam tanti putaverit poenam subire; 43 post hæc, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit; præterea, cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, (qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus) an, 44 etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia, (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium) an etiam consuetudine peccandi sit ablatus. excussa prima parte, an voluerit, sequitur, an potuerit. hic tractatur locus, tempus, ut furtum in loco cluso, frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas. 45 inspiciuntur itaque difficultates occasionesque, quæ sunt plurimæ ideoque exemplis non egent. hic sequens locus talis est, ut, si fieri non potuit, sublata sit lis; si potuit, sequatur quæstio an fecerit. sed hæc etiam ad animi coniecturam pertinent, nam et ex his colligitur an speraverit. ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodii ac Milonis comitatus. quæstio , 46 an fecerit, incipit a secundo tempore, id est præsenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus; insequentis latitatio, metus, similia. his accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quæque antecesserunt quæque insecuta sunt. 47 hæc aut nostra sunt aut aliena. sed verba nobis magis nocent et minus prosunt nostra quam aliena; magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit; semper vero magis nocent nostra quam aliena. 48 est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia; tamen nostra sæpe nobis nocent, ut in illa controversia: interrogatus filius, ubi esset pater, dixit, Ubicunque est, vivit; at ille in puteo mortuus est inventus. aliena , 49 quæ sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. nocte audita vox est, cauete tyrannidem; et, interrogatus , cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire. nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem. 50 cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur. de uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnes aliquid ex his cadit. nam furti, depositi, creditæ pecuniæ et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem. 51 sed etiam in furti reo sicut in cædis quæritur de facto et de auctore. crediti et depositi duæ quæstiones, sed nunquam iunctæ, an datum sit, an redditum. habent aliquid proprii adulterii causæ, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quanquam et id quæritur, an utrumque pariter defendi oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa; nam si adiuvabit pars altera, coniungam; si nocebit, separabo. ne quis autem mihi putet temere excidisse, 52 quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim: potest accusari sola mulier incerti adulterii: munera domi inventa sunt; pecunia, cuius auctor non exstat; codicilli, dubium ad quem scripti In falso quoque ratio similis; 53 aut enim plures in culpam vocantur aut unus. et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet. iidem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatæ tyrannidis. 54 verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia, quæ in themate non sunt, pro nobis ducimus. adulterium obiicis; quis testis? quis index? proditionem , quod pretium? quis conscius? venenum ; ubi emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi? pro reo tyrannidis adfectatæ; ubi sunt arma? 55 quos contraxi satellites? neque hæc nego esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta. nam et in foro aliqua, quando adversarius probare non poterit, desiderabo. sed in foro tantam illam facilitatem olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur, ut non aliquid ex his aut plura ponantur. 56 huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quæ non sint posita, desiderare quam adiicere. de animo quomodo quæratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit. nam qua via tractatur, an voluerit, eadem, quo animo fecerit; id enim est, an male facere voluerit. 57 ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem; multo scilicet magis res, prout ponuntur, congruunt aut repugnant. sed hæc nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. quærendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑