Quintilianus, Institutio oratoria
1 iam præiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus, quæ aliquando ex paribus causis sunt iudicatæ, quæ exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis; iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem; aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quæ in duas hastas divisæ sunt. 2 confirmantur præcipue duobus: auctoritate eorum, qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quæritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit. vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum, quod in se fortasse recidat, facit. 3 confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causæ; vix autem ulla est per omnia alteri similis. si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quæ testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid causæ postea accesserit. 4 quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam. rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuri iurando alieno suum donent. 5 adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causæ differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quæ sit priori contraria; quæ si deerunt, lis non erit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
