Quintilianus, Institutio oratoria
1 ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quæ prima esse præcepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit; 2 quorum in prinis inspici mores oportebit. quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore; sed quod magis necessariam eius rei mentionem facit ætas ipsa discentium. 3 nam et adulti fere pueri ad hos præceptores transferuntur et apud eos iuvenes etiam facti perseverant; ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia gravitas deterreat. 4 neque vero sat est summam præstare abstinentiam, nisi disciplinæ severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit. 5 sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet. ipse nec habeat vitia nec ferat. non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; nam quo sæpius monuerit, hoc rarius castigabit. minime iracundus, nec tamen eorum, quæ emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, 6 assiduus potius quam immodicus. interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera tædium laboris, 7 altera securitatem parit. in emendando, quæ corrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. 8 ipse aliquid immo multa cotidie dicat, quæ secum auditores referant. licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius præcipueque eius præceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. vix autem dici potent, quanto libentius imitemur eos, quibus favemus. 9 minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique in laudando licentia; quin etiam iuvenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. ita fiet, ut ex iudicio præceptoris discipulus pendeat, 10 atque id se dixisse recte, quod ab eo probabitur, credat. illa vero vitiosissima, quæ iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis. supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint, 11 laude. vultum igitur præceptoris intueri tam, qui audiunt, debent, quam ipse qui dicit; ita enim probanda atque improbanda discernet, 12 si stilo facultas continget, auditione indicium. at nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. id mutuum est et ibi declamationis fortuna. hinc tumor et vana de se persuasio usque adeo, ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a præceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. 13 sed se quoque præceptores intente ac modeste audiri velint; non enim iudicio discipulorum dicere debet magister sed discipulus magistri. quin , si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat, quæ quisque et quomodo laudet, et placere, quæ bene dicet, non suo magis quam eorum nomine delectetur, qui recte iudicabunt. 14 pueros adolescentibus permixtos sedere, non placet mihi. nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque præpositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione. 15 hæc notanda breviter existimavi; nam ut absit ab ultimis vitiis ipse ac schola, ne præcipiendum quidem credo. ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii præceptore non vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quæ ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
