Quintilianus, Institutio oratoria
1 quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intelligi non potest, virtus, etiamsi quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest. 2 nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant; scilicet ut ea quidem, quæ manu fiunt, atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini, quo ad deos immortales propius accederet, datum est, obviam et illaboratam, tantum quia nati simus, habeamus. abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia, ignoret? 3 et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla ratione purgaverit? et iustus qui æqui bonique tractatum, qui leges, quæque natura sunt omnibus datæ quæque propriæ populis et gentibus constitutæ, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum putant, quibus tam facile videtur! 4 sed hoc transeo, de quo neminem, qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit, dubitaturum puto. ad illud sequens prævertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturæ vim omnem penitus perspexerit et mores præceptis ac ratione formarit. 5 neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quæ de æquo, iusto, vero, bono deque iis, quæ sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. idem tamen confitetur, ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis hæc illi videtur in possessione earum rerum fuisse. 6 hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiæ fontibus fluere, ideoque aliquamdiu præceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. quapropter hæc exhortatio mea non eo pertinet ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitæ secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit. 7 nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? quis denique in ipsa, quam maxime plerique præcipiunt, rei publicæ administratione versatus est? atqui ego illum, quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat. 8 sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiæ non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt: id, quod est oratori necessarium nec a dicendi præceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute præcipiunt, ut oratoris vita cum scientia diuinarum rerum sit humanarumque coniuncta. 9 quæ ipsæ quanto maiores ac pulchriores viderentur, si illas ii docerent, qui etiam eloqui præstantissime possent? utinamque sit tempus unquam, quo perfectus aliquis, qualem optamus, orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiæ adducat. 10 quæ quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quæ tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resoluere quæ velis oratorum est. 11 quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus; ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquæ et obiectu lapillorum resultantis. 12 et ut palæstrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, 13 efficiant, ita hæc pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis sæpe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quæ sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet. 14 itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quædam animalia, quæ in angustiis mobilia campo deprehenduntur. 15 iam quidem pars illa moralis, quæ dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata. nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quærantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus æqui ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quæ totæ in sola qualitate consistant? 16 in consiliis vero quæ ratio suadendi est ab honesti quæstione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quæ laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur. 17 an de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator? sed ille vir bonus, qui hæc non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguæ perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet. 18 cum sit autem omnis generalis quæstio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quæstiones in illo maxime studiorum more versatas. 19 iam vero cum sint multa propriis brevibusque comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur finitiuus), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? quid ? non quæstio iuris omnis aut verborum proprietate aut æqui disputatione aut voluntatis coniectura continetur? quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat. 20 ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quæ quidem oratio est vere. nam ignara quidem huiusce doctrinæ loquacitas erret necesse est, ut quæ vel nullos vel falsos duces habeat. pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur. 21 nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica; si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. an hæc non frequenter tractabit orator? iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima sæpe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? quæ denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis? 22 hæc si ratione manifesta non essent, exemplis tamen crederemus. siquidem et Periclem, cuius eloquentiæ, etiamsi nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagoræ physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Græciæ oratorum, dedisse operam Platoni. 23 nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiæ spatiis, frequenter ipse testatus est; neque se tanta in eo unquam fudisset ubertas, si ingenium suum consæpto fori, non ipsius rerum naturæ finibus terminasset. verum ex hoc alia mihi quæstio exoritur, quæ secta conferre plurimum eloquentiæ possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio. 24 nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet. neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem hortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partes potest? cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in quo sit dicenda sententia, non liquebit. 25 Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. adiiciunt loco probationis, quod ea præstantissimos in eloquentia viros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant; nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici , sicut copiam nitoremque eloquentiæ fere præceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt. 26 sed hæc inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere. oratori vero nihil est necesse in cuiusquam iurare leges. 27 maius enim est opus atque præstantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitæ, tum etiam eloquentiæ laude perfectus. quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis quam honestissima præcepta rectissimamque ad virtutem viam deliget. exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis. 28 nam quæ potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia? hæc sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quæ vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque cælestem erigat. 29 neque ea solum, quæ talibus disciplinis continentur, sed magis etiam, quæ sunt tradita antiquitus dicta ac facta præclare, et nosse et animo semper agitare conveniet. quæ profecto nusquam plura maioraque quam in nostræ civitatis monumentis reperientur. 30 an fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? quantum enim Græci præceptis valent, tantum Romani, quod est maius, exemplis. 31 tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, qui non modo proximum tempus lucemque præsentem intueri satis credat, sed omnem posteritatis memoriam spatium vitæ honestæ et curriculum laudis existimet. hinc mihi ille iustitiæ haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis præstet. neque erit perfectus orator, nisi qui honeste dicere et sciet et audebit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
