Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 11, cap. 2

1 memoriam quidam naturæ modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceteræ partes hoc velut spiritu continentur. nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus præterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis præsentat. neque immerito thesaurus hic eloquentiæ dicitur. 2 sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quæ scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quæ sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. 3 quid ? extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. nam dum alia dicimus, quæ dicturi sumus intuenda sunt. ita , cum semper cogitatio ultra eat, id quod est longius quærit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit; quod illa quasi media quædam manus acceptum ab inventione tradit elocutioni. 4 non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quædam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant. neque ero tam credulus, ut, qui habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire. 5 magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis: 6 eo magis, quod illa quoque animalia, quæ carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur. quid ? non hæc varietas mira est, excidere proxima, vetera inhærere? hesternorum immemores acta pueritiæ recordari? 7 quid quod quædam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen vim orandi extulisset. non 8 enim rerum modo sed etiam verborum ordinem præstat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriæ fides deficit. 9 quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione naturæ, cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus. quanquam invenio apud Platonem obstare memoriæ usum litterarum, videlicet quoniam illa, quæ scriptis reposuimus, 10 velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus. nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa. unde accidit, ut quæ per plures dies scribimus ediscendi causa, cogitatione ipsa contineamus. 11 artem autem memoriæ primus ostendisse dicitur Simonides. cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniæ partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat. quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset, iubebatur. 12 et persolverunt, ut traditum est. nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriæ atque adhibitus ei cenæ Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. 13 nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. tum Simonides dicitur memor ordinis, quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse. 14 est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopæ scriptum sit id carmen; et Pharsali fuerit hæc domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissæus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas Callimachus, quam secutus Cicero hanc famam latius fudit. 15 scopam nobilem Thessalum periisse in eo convivio constat; adiicitur sororis eius filius; putant et ortos plerosque ab alio Scopa, qui maior ætate fuerit. 16 quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino huius rei meminit usquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria. 17 ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest. Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum, sed etiam, quæ in his fecerimus, reminiscimur personæque subeunt, nonnunquam tacitæ quoque cogitationes in mentem revertuntur. nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento. loca deligunt quam maxime spatiosa, 18 multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus. in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere. et primus hic labor est non hærere in occursu; plus enim quam firma debet esse memoria, quæ aliam memoriam adiuvet. 19 tum , quæ scripserunt vel cogitatione complexi sunt, aliquo signo, quo moneantur, notant; quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo; nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur. Sit autem signum navigationis ut ancora, militiæ ut aliquid ex armis. 20 hæc ita digerunt. primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca hæc recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur. ita , quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec errant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore. 21 quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri potest. etiam fingere sibi has imagines licet. opus est ergo locis, quæ vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quæ utique fingenda sunt. imagines voces sunt, quibus ea quæ ediscenda sunt notamus, ut, quomodo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur. 22 illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis, imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quæ occurrere celeriterque percutere animum possint. quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quæ sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos. vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam sua potius arte quam natura gloriantis. 23 equidem hæc ad quædam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint. namque in iis quæ didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerunt. 24 et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt; quod præstitisse Hortensium dicunt. minus idem proderit in ediscendis, quæ orationis perpetuæ erunt. nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti. at verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur? 25 mitto quod quædam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones. habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quæ verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundæ actionis libris, explicentur, meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriæ cura? 26 nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? quare et Charmadas et Scepsius, de quo modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua; nos simpliciora tradamus. 27 si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere; laborat enim maxime onere; et hæ partes non sint perexiguæ, alioqui rursus multæ erunt et eam distinguent atque concident. nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus, ut ipse quoque dividi debeat. 28 dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. non est inutile, iis quæ difficillimus hæreant aliquas apponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam; 29 nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit, nesciat. at , si tardus ad hoc, eo quoque adhuc remedio utetur ut ipsæ notæ (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur ad eos qui excidunt sensus: ancora ut supra pro posui, si de nave dicendum est, spiculum, si de proelio. 30 multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia: ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus. hæc magis adhuc adstringunt, qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur. 31 quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriæ adfigatur unde sunt nomina. origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. sed hoc miserim. 32 illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere. sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quædam, quæ intuentes deerrare non possumus. 33 hæc ratio, ut est illi, de qua primum locutus sum, arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior. ediscere tacite (nam id quoque est quæsitum) erat optimum, si non subirent velut otiosum animum plerumque aliæ cogitationes; propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi. sed hæc vox sit modica et magis murmur. 34 qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus; in parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quæ magis et quæ minus hærent æqualiter transit. 35 in experiendo teneasne, et maior intentio est et nihil supervacui temporis perit, quo etiam quæ tenemus repeti solent; ita sola, quæ exciderunt, retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quanquam solent hoc ipso maxime hærere, quod exciderunt. illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum. 36 verum et in iis quæ scripsimus complectendis multum valent, et in iis quæ cogitamus continendis prope solæ (excepta, quæ potentissima est, exercitatione) divisio et compositio. nam qui recte diviserit, nunquam poterit in rerum ordine errare. 37 certa sunt enim non solum in digerendis quæstionibus, sed etiam in exsequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et deinceps; cohæretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit. 38 an vero Scævola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est? minus idem ordo valebit in oratione, præsertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus? 39 etiam quæ bene composita erunt, memoriam serie sua ducent. nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam orationem, ita prosæ vincta quam dissoluta. sic contingit, ut etiam quæ ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur. quod meæ quoque memoriæ mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset. nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt. 40 si quis tamen unam maximamque a me artem memoriæ quærat, exercitatio est et labor; multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est. nihil æque vel augetur cura vel negligentia intercidit. 41 quare et pueri statim, ut præcepi, quam plurima ediscant, et, quæcunque ætas operam iuvandæ studio memoriæ dabit, devoret initio tædium illud et scripta et lecta sæpius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quæ odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum. 42 difficiliora enim debent esse, quæ exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletæ ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est. non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam. 43 mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quæ firmissima eius pars est, recordatio; quæ statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis. 44 etiam illa prævelox fere cito effluit, et, velut præsenti officio functa nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit. nec est mirum, magis hærere animo quæ diutius adfixa sint. ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit; de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari. 45 nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat; alioqui etiam scribere sit supervacuum. idque præcipue a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere. ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiæ facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet. 46 inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur. memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quæ dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur; quod et oratori et ipsi causæ plurimum confert. 47 nam et magis miratur et minus timet iudex, quæ non putat adversus se præparata. idque in actionibus inter præcipua servandum est, ut quædam etiam, quæ optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quærere videamur quæ attulimus. 48 ergo quid sit optimum, neminem fugit. si vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem hæsitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere. 49 nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quærit. sed ne hoc quidem infirmæ memoriæ remedium est nisi in iis, qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. quodsi cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem ac, si quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere. sed hæc rara infelicitas erit. 50 ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat; vel Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse; vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiæ præesset, quinque Græci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret; vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina. 51 quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes. dicebantur etiam nunc esse, qui facerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit; habenda tamen fides est vel in hoc ut, qui crediderit, et speret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑