Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 1, cap. 2

1 sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. hoc igitur potissimum loco tractanda quæstio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiæ scholarum et velut publicis præceptoribus tradere. 2 quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. hi duas præcipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius ætatis, quæ sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum sæpe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus est ille præceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur. 3 prior causa prorsus gravis. nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt. neque enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo. de hac re igitur prius. 4 corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam conservatæ sanctissime utrobique opinionis. natura cuiusque totum curaque distat. da mentem ad peiora facilem, da negligentiam formandi custodiendique in ætate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta præbuerint. nam et potest turpis esse domesticus ille præceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est. 5 at si bona ipsius indoles, si non cæca ac sopita parentum socordia est, et præceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei præcipua prudentibus cura est) et disciplinam, quæ maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur. 6 facile erat huius metus remedium. utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. infantiam statim deliciis solvimus. mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit. ante palatum eorum quam os instituimus. 7 in lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent. gaudemus , si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt. 8 nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. fit ex his consuetudo, inde natura. discunt hæc miseri, antequam sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt. 9 verum in studiis magis vacabit unus uni. ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini prætulissem. nam optimus quisque præceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat. 10 at fere minores ex conscientia suæ infirmitatis hærere singulis et officio fungi quodam modo pædagogorum non indignantur. 11 sed præstat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quæ non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur? cum præsertim multo plus secreti temporis studia desiderent. 12 neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti præceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est. lectio quoque non omnis nec semper præeunte vel interpretante eget. quando enim tot auctorum notitia contingeret? modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quæ singuli tradenda sunt. 13 pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret. 14 non enim vox illa præceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur. grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quæstiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient. 15 at enim emendationi prælectionique numerus obstat. sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis. nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. sed neque præceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum. 16 ita nunquam erimus in turba. nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. et ut fugiendæ sint magnæ scholæ (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendæ sint omnino scholæ. aliud est enim vitare eas, aliud eligere. 17 et si refutavimus quæ contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur. 18 ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicæ luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere. excitanda mens et adtollenda semper est, quæ in eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat. 19 deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. 20 mitto amicitias, quæ ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutæ. neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? 21 adde quod domi ea sola discere potest, quæ ipsi præcipientur, in schola etiam quæ aliis. audiet multa cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude æmulatio, 22 turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. accendunt omnia hæc animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. 23 non inutilem scio servatum esse a præceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut præcedere profectu videbatur. 24 huius rei iudicia præbebantur; ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. nec de hoc semel decretum erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat. 25 id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, pædagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. 26 sed sicut firmiores in litteris profectus alit æmulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam præceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendæ, quam summam putant, eloquentiæ audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitæ inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt. 27 quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia præferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere. 28 nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. 29 utile igitur habere, quos imitari primum, mox vincere velis. ita paulatim et superiorum spes erit. his adiicio, præceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum præsentibus quod illa celebritate audientium instinctos. 30 maxima enim pars eloquentiæ constat animo. hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad naturam eorum, de quibus loquimur, necesse est. is porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur; ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet. 31 est quædam tacita dedignatio, vim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. et sane concipiat quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia præteream, et fatigationem, audiente uno: nonne quiddam pati furori simile videatur? non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑