Quintilianus, Institutio oratoria
1 scio , quæri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco quæstionem velimus. 2 nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturæ esse momentum, consummatos autem plus doctrinæ debere quam naturæ putabo; sicut terræ nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. 3 et , si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude; at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. denique natura materia doctrinæ est; hæc fingit, illa fingitur. nihil ars sine materia, materiæ etiam sine arte pretium est, ars summa materia optima melior.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
