Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 2, cap. 18

1 cum sint autem artium aliæ positæ in inspectione, id est cognitione et æstimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quæ θεωρητικὴ vocatur; aliæ in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quæ πρακτική dicitur, qualis saltatio est; 2 aliæ in effectu, quæ operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere; hoc enim, quod est officii sui, perficit. 3 atque ita ab omnibus dictum est. mihi autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum assumere. nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta. erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem. 4 nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur. 5 sed effectivæ quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maxime eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem rei nomen est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑