Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 2, cap. 17

1 finis non erit, si exspatiari in parte hac et indulgere voluptati velim. transeamus igitur ad eam quæstionem, quæ sequitur, an rhetorice ars sit. 2 quod quidem adeo ex iis, qui præcepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica; Cicero vero eam, quæ rhetorice vocetur, esse artificiosam eloquentiam dicat. quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis præstitisse videantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. 3 ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quæstionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse? 4 equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiæ difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytæmnestram; quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quæ est habita contra Socraten, dicitur. 5 quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem. 6 quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit. hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur. cuius sententiæ talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur. 7 deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse. 8 nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et præceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiæ inter iuvenes invenimus, quin in cælatura clipei Achillis et lites sunt et actores. 9 illud enim admonere satis est, omnia, quæ ars consummaverit, a natura initia duxisse. aut tollatur medicina, quæ ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis; nam et vulnus deligavit aliquis, antequam hæc ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa cogebat, mitigavit. 10 nec fabrica sit ars; casas enim primi illi sine arte fecerunt; nec musica; cantatur ac saltatur per omnes gentes aliquo modo. ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse eam, 11 antequam esset ars, confitebor; si vero non quisquis loquitur, orator est, et tum non tanquam oratores loquebantur, necesse est, oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. quo illud quoque excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod faciat qui non didicerit, dicere autem homines et qui non didicerint. 12 ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Æschinen hypocriten oratores fuisse. falso ; nam neque orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam Æschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse; nam id potentissimum discendi genus est. 13 sed et præstantiorem, si didicisset, futurum fuisse dicere licet; neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse in dicendo sciamus. 14 Aristoteles , ut solet, quærendi gratia quædam subtilitatis suæ argumenta excogitavit in Gryllo; sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat. 15 multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. 16 hi complura dicunt sed ex paucis locis ducta; itaque potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quæstio evadat. 17 prima iis argumentatio ex materia est. omnes enim artes aiunt habere materiam, quod est verum; rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. 18 altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quæ semper vera sit; rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem. 19 ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere. nam et imperator falsis utitur sæpe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed illum fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit. 20 nec vero Theopompus Lacedæmonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus præbuit. item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti; non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. 21 nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit. et pictor, cum vi artis suæ efficit, ut quædam eminere in opere, quædam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit. 22 aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum, ad quem tendant; hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non præstari eum, qui promittatur. mentiuntur ; nos enim esse finem iam ostendimus, et quis esset diximus. 23 et præstabit hunc semper orator, semper enim bene dicet. firmum autem hoc, quod opponitur, adversus eos fortasse sit, qui persuadere finem putaverunt. noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu. tendit quidem ad victoriam qui dicit; sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod arte continetur effecit. 24 nam et gubernator vult salva nave in portum pervenire; si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud, dum clavum rectum teneam. 25 et medicus sanitatem ægri petit; si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia ægri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinæ fine non excidet. ita oratori bene dixisse finis est. nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu. 26 ita falsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutæ, rhetoricen nescire. nam se quisque bene dicere intelligit. uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat. 27 quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium. nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad æquitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator. 28 imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent. nam , si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio præsumpta falsique testes: perquam sit exiguus eloquentiæ locus et prope in sola delectatione ponatur. 29 sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quæ prosunt. neque enim, qui recta via depulsus est, reduci ad eam nisi alio flexu potest. 30 plurima vero ex eo contra rhetoricen cavillatio est, quod ex utraque causæ parte dicatur. inde hæc: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi; item aut dicenda eam docere aut non dicenda; ita vel per hoc non esse artem, quod non dicenda præcipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda præceperit, etiam contraria his doceat. 31 quæ omnia apparet de ea rhetorice dici, quæ sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta; alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat. 32 tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustæ causæ in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, hæc adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent. 33 nam rhetorice non est contraria sibi. causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. nec , si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quæ utrique tradita est, non erit; alioqui nec armorum, quia sæpe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur; 34 nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit. item non evertit opus rhetorice, quod efficit. neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quærentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile. 35 nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius. neque præcipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quæ in quaque causa dicenda sunt. 36 non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit; sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam falsa defendat. ponuntur hæ quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse, quæ sciantur; oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat. 37 ex his alterum, id est, an sciat index, de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum, ars earum rerum est, quæ sciuntur. rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator. 38 sed nescit, an verum sit quod dicit. ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terræ colligunt; disciplinam tamen suam artem vocant. quodsi ratio efficit, ut hæc non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem præstare oratori potest. 39 sed an causa vera sit, nescit. ne medicus quidem, an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam id verum sit, et erit ars medicina. quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia? scit autem esse verisimilia quæ dicit. 40 adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod sæpe, quæ in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. quod non artis sed hominis est vitium. hæc sunt præcipua, quæ contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen ex his fontibus derivata. confirmatur autem esse artem eam breviter. 41 nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitæ, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse. 42 quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceteræ constat? nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat. sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem. 43 atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa præcepta tamque magni, qui docerent; idque cum omnibus confitendum est, tum nobis præcipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑