Quintilianus, Institutio oratoria
1 sequitur quæstio, an utilis rhetorice. nam quidam vehementer in eam invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus: 2 eloquentiam esse, quæ poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbæque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur; cuius denique tum maximus sit usus, cum pro falsis contra veritatem valet. 3 nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. 4 et his adiiciunt exempla Græcorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedæmoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem. 5 quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia. nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciæ magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt. 6 cibos aspernemur; attulerunt sæpe valetudinis causas. nunquam tecta subeamus; super habitantes aliquando procumbunt. non fabricetur militi gladius; potest uti eodem ferro latro. quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, præcipua siderum, aliquando et nocere? 7 num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem cæcus ille Appius dicendi viribus diremisse? aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinæ fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit? 8 nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse persuadet? neque vero me Lacedæmonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit. 9 equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut vaga ilia multitudo coiret in populos, nisi docta voce commota; nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se ipsi homines ad servitutem iuris astringerent. 10 quin ipsa vitæ præcepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat. quare , etiamsi in utramque partem valent arma facundiæ, non est tamen æquum id haberi malum, quo bene uti licet. 11 verum hæc apud eos forsitan quærantur, qui summam rhetorices ad persuadendi vim rettulerunt. si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est. 12 et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quæ quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate. 13 nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate præstantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere adquisitæ extrinsecus opis. nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt. 14 et pleraque contra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma iis ingenita quædam et ex obvio fere victus, circa quæ omnia multus hominibus labor est. rationem igitur nobis præcipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis immortalibus voluit. 15 sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi, quæ concepissemus mente, promere etiam loquendo possemus, quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem quandam videmus. 16 nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quædam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est; sed quia carent sermone, quæ id faciunt, muta atque irrationalia vocantur. 17 denique homines, quibus negata vox est, quantulum adiuvat animus ille cælestis? quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus præstare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus præstant, 18 eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert? id adeo manifestum erit, si cogitaverimus, unde et quo usque iam provecta sit orandi facultas; et adhuc augeri potest. 19 nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quæ velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriæ, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
