Quintilianus, Institutio oratoria
1 rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominaverunt. quos equidem non fraudaverim debita laude, quod copiam Romani sermonis augere temptarint. sed non omnia nos ducentes ex Græco sequuntur sicut ne illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt. 2 et hæc interpretatio non minus dura est quam illa Plauti essentia atque queentia, sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix; illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Græcos quoque duplicem intellectum habet. 3 namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. nos ipsam nunc volumus significare substantiam ut grammatice litteratura est, non litteratrix quemadmodum oratrix, nec litteratoria quemadmodum oratoria; verum id in rhetorice non fit. 4 ne pugnemus igitur, cum præsertim plurimis alioqui Græcis sit utendum. nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam, nec vim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione. denique cum M. Tullius etiam in ipsis librorum, quos hac de re primum scripserat, titulis Græco nomine utatur, profecto non est verendum, ne temere videamur oratori maximo de nomine artis suæ credidisse. 5 igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus. ars erit, quæ disciplina percipi debet; ea est bene dicendi scientia. artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere; opus, quod efficitur ab artifice, id est, bona oratio. hæc omnia rursus diducuntur in species; sed illa sequentia suo loco, nunc quæ de prima parte tractanda sunt, ordiar.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
