Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 1, cap. 12

1 quæri solet, an, etiamsi discenda sint hæc, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et si maxime patiatur hoc ætas robustior, pueriles annos onerari non oporteat. 2 sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat; quæ ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat. 3 an vero citharoedi non simul et memoriæ et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios læva trahunt, continent, præbent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat, et hæc pariter omnia? 4 quid ? nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur? quæ si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur? cum præsertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare. ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis tædium vicibus levatur. 5 quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. quis non obtundi potest, si per totum diem cuiuscunque artis unum magistrum ferat? mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur. 6 aut dicant isti mihi, quæ sit alia ratio discendi. grammatico soli deserviamus, deinde geometræ tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Græcas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum? 7 cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant, ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curæ corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? quarum nos una res quælibet nihil intermittentes fatigaret. adeo facilius est multa facere quam diu. 8 illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla ætas minus fatigatur. mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas. 9 nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt. id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia fere loquuntur; at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnat. magis scias, si quem iam robustum instituere litteris coeperis, non sine causa dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte optime faciant. 10 et patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus. videlicet , ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant: sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo præstant, non similiter fatigantur. 11 præterea secundum aliam ætatis illius facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec quæ iam egerint metiuntur. abest illis adhuc etiam laboris iudicium. porro , ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio. 12 sed ne temporis quidem unquam plus erit, quia his ætatibus omnis in audiendo profectus est. cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare hæc studia vel non vacabit vel non libebit. 13 ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum tædio avertat, quibus potius studiis hæc temporum velut subsiciva donabimus? 14 nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriæ opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio; quæ si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus. longa est enim, quæ discit, ætas, et ego non de tardis ingeniis loquor. 15 denique cur in his omnibus, quæ discenda oratori futuro puto, eminuit Plato? qui non contentus disciplinis, quas præstare poterant Athenæ, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Ægypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit. 16 difficultatis patrocinia præteximus segnitiæ. neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur. 17 dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidæ mercis negotiator et plus voci suæ debeat præco. nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum. 18 qui vero imaginem ipsam eloquentiæ divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunæ subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quæ spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometræ potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus. 19 dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent. sed nos hæc ipsa dulcedo longius duxit. hactenus ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est; proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑