Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 5, cap. 11

1 tertium genus ex iis, quæ extrinsecus adducuntur in causam, Græci vacant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quæ rerum gestarum auctoritate nituntur. nostri fere similitudinem vocari maluerunt, quod ab illis παραβολὴ dicitur, alterum exemplum, quanquam et hoc simile est et illud exemplum. 2 nos , quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus, et ipsi appellemus exemplum. nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo. nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Græcorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν. 3 nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut cum plura interrogasset, quæ fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quærebatur, inferret, ut simile concessis. Id est inductio. hoc in oratione fieri non potest; sed, quod illic interrogatur, hic fere sumitur. 4 sit igitur illa interrogatio talis: quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum? concedetur. quid equus? qui generosissimus? nonne qui optimus? et plura in eundem modum. deinde , cuius rei gratia rogatum est, quid homo? nonne is generosissimus, qui optimus? fatendum erit. 5 hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione perpetua dissimile est; aut enim sibi ipse respondet orator aut quod illic interrogatur, hic fere sumitur. quod pomum generosissimum? puto, quod optimum; et equus? qui velocissimus: ita hominum, non qui claritate nascendi sed qui uirtute maxime excellet. omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed illa, cum res exiget, nunc ea, quæ ad probationem pertinent, exsequar. 6 potentissimum autem est inter ea quæ sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestæ aut ut gestæ utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio. intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quæ utilia sunt. simile est, iure occisus est Saturninus sicut Gracchi. dissimile , 7 Brutus occidit liberos proditionem molientes; Manlius virtutem filii morte multavit. contrarium , Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit; Verres eadem sociis abstulit. et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet. 8 etiam in iis, quæ futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suæ, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse. 9 sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. urbes violata propter matrimonia eversæ sunt; quid fieri adultero par est? tibicines , cum ab urbe discessissent, publice revocati sunt; quanto magis principes civitatis viri et bene de republica meriti, cum invidiæ cesserint, ab exilio reducendi? 10 ad exhortationem vero præcipue valent imparia. admirabilior in femina quam in viro virtus. quare , si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia; quod ipsum est ex maioribus ad minora. 11 singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. simile est hoc pro Murena, etenim mihi ipsi accidit, it cum duobus patriciis, altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. 12 maius minoris, pro Milone, negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quæ primum iudicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua mann sororem esse interfectam fateretur. minus maioris: occidi , occidi, non Spurium Mælium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera, deinde, sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset ) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et totus in Clodium locus. 13 dissimile plures causas habet, fit enim genere, modo, tempore, loco, ceteris, per quæ fere omnia Cicero præiudicia, quæ de Cluentio videbantur facta, subvertit; contrario vero exemplo censoriam notam laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis verbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo accusante, traducere equum passus esset; quæ, quia erant longiora, non suis verbis exposui. 14 breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est: at non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo. 15 quædam autem ex iis, quæ gesta sunt, tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat. facere enim probus adolescens periculose quam perpeti turpiter maluit; atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit. 16 quædam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. hæc ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causæ aut decor postulabit. 17 eadem ratio est eorum, quæ ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur; cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiæ ostendit. 18 nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriæ prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, variatis hominum sententiis, non solum divina sed sapientissimæ deæ sententia liberatum. 19 illæ quoque fabellæ, quæ, etiamsi originem non ab Æsopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Æsopi maxime celebrantur, ducere animos solent præcipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quæ ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula. 20 et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes ægroto cauta leoni. Αἶνον Græci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ; nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem. 21 cui confine est παροιμίας genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur: non nostrum inquit onus; bos clitellas. 22 proximas exempli vires habet similitudo, præcipue illa, quæ ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus pæne paribus: ut , qui accipere in Campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse, sic eiusmodi indices infesti tum reo venerunt. 23 nam παραβολή quam Cicero collationem vocat, longius res quæ comparentur repetere solet. neque hominum modo inter se opera similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit: quodsi e portu solventibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, præcipere summo studio solent et tempestatum rationem et prædonum et locorum (quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas tempestates esse subeundas? sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile huiusmodi ducitur. 24 et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Græci vocant (quo exprimitur rerum aut personarum imago, ut Cassius: quis istam faciem planipedis senis torquens? ) quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terræ, quæ neglecta spinas ac dumos, culta fructus creat; aut si ad curam rei publicæ horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare. 25 ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: ut corpora nostra sine mente, ita civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest. sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine. 26 illa (ut dixi) propiora: ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil valere. solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est iis iudicium. neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia; vel, ut laudanda, quæ pecuniam suam pluribus largitur, ita, quæ formam. verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa navis et amicitiæ, pecuniæ et pudicitiæ. 27 itaque in hoc genere maxime quæritur, an simile sit, quod infertur. etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum, ne incaute respondeas; ut apud Æschinen Socraticum male respondit Aspasiæ Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: Dic mihi, 28 quæso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes: utrumne illud an tuum malis? illud , inquit. quid si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis? respondit , Illius vero. age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes, utrumne tuum virium malis an illius? 29 hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum. at , si respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset. 30 scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, non ovum tam simile ovo; et dissimilibus inesse simile, ut formicæ et elephanto genus, quia sunt animalia; et similibus dissimile, ut canibus catulos et matribus hædos, differunt enim ætate; contrariorum quoque aliter accipi opposita, 31 ut noctem luci, aliter noxia, ut aquam frigidam febri, aliter repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris; sed, quid hæc ad præsens propositum magnopere pertineant, non reperio. Illud est adnotandum magis, 32 argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, eum , cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulæ signatæ non fuerint. nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est Ciceronis pro Cæcina: 33 ut , si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? dissimilia sic deprehenduntur, Non si, qui argentum omne legarit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam, quod est in nominibus, dari voluisse creditur. 34 Ἀναλογίαν quidam a simili separaverunt, nos eam subiectam huic generi putamus. nam , ut unum ad decem, ita decem ad centum simile certe est; et ut hostis, sic malus civis. quanquam hæc ulterius quoque procedere solent: si turpis dominæ consuetudo cum servo, turpis domino cum ancilla; si mutis animalibus finis voluptas, idem homini. 35 cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque; immo ex contrario: quia mutis, ideo non rationalibus. 36 adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. hæc secuti Græcos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest. 37 ne hæc quidem vulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. testimonia sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur. 38 an vero me de incommodis vitæ disserentem non adiuvabit earum persuasio nationum, quæ fletibus natos, lætitia defunctos prosecuntur? aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit? 39 iam illa septem præcepta sapientium nonne quasdam vitæ leges existimamus? si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnata videatur, qui nullam adulteram non eandem esse veneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertæ sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia præceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis versibus non fastidierunt. 40 neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naves suas Atheniensibus iunxisse. ea quoque, 41 quæ vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt: quale est, ubi amici, ibi opes, et, conscientia mille testes, et apud Ciceronem, pares autem ( ut est in vetere proverbio ) cum paribus maxime congregantur; neque enim durassent hæc in æternum, nisi vera omnibus, uiderentur. 42 ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quæ est ex responsis, ut, Socraten esse sapientissimum. id rarum est, non sine usu tamen. utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnæ impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Cæsaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur. quæ cum propria causæ sunt, divina testimonia vocantur; cum aliunde arcessuntur, argumenta. 43 nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quæ intendimus, fidem. propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator, 44 sed acciperet. plurimum autem refert. nam testis et quæstio et his similia de ipsa re, quæ in iudicio est, pronuntiant; extra petita, nisi ad aliquam præsentis disceptationis utilitatem ingenio applicantur, nihil per se valent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑