Quintilianus, Institutio oratoria
1 his inventis, intuendum deinceps Hermagoræ videtur, quid sit quæstio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum. quæstio latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici credibiliter potest. 2 in iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quæstiones habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in qua causa vertitur; de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, 3 quid factum sit, an recte factum sit. has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quæstiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia. nam et quæstionem ex quæstione nasci et speciem in species dividi convenit. 4 hanc igitur quæstionem veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur. et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quæstio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytæmnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur. κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi. 5 quidam diviserunt αἴτιον et αἰτίαν ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytæmnestra, altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. sed tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam hæc initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant. 6 causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytæmnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. iidem putant et sub una quæstione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatæ, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et hæc erit iudicatio, an responsis parere debuerit. 7 sed et una causa plures habere quæstiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit. causa enim est una, adulter fuit; quæstiones et iudicationes, an illo tempore, an illo loco licuerit occidere. 8 sed sicut, cum sint plures quæstiones omnesque suos status habeant, causæ tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur. 9 συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem ) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quæritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur. 10 causa facti non in omnes controversias cadit. nam quæ fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quæstionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit. 11 nam in coniectura est quæstio ex illo factum , non factum an factum sit. ibi ergo iudicatio, ubi quæstio, quia in eadem re prima quæstio et extrema disceptatio. at in qualitate, matrem Orestes occidit: recte, non recte, an recte occiderit, quæstio nec statim iudicatio. quando ergo? ilia patrem meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; an debuerit, hic iudicatio. 12 Firmamentum autem verbis ipsius ponam: si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suæ fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiæ, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint. 13 utuntur alii et talibus exemplis: qui bona paterna consumpserit, ne contionetur; in opera publica consumpsit; quæstio, an, quisquis consumpserit, prohibendus sit: iudicatio, an, qui sic. 14 vel , ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quæstio, an iure fecerit, ratio, quod is vim afferebat; iudicatio, an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit. 15 alterius etiam status quæstionem, alterius iudicationem putant. quæstio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit. 16 iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. ponunt et illud, sæpe causam in aliquam rem dimitti, quæ non sit propria quæstionis, et de ea iudicati. A quibus multum dissentio. nam et illa quæstio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem. ergo non alia quæstio alia iudicatio erit, sed plures quæstiones et plures iudicationes. 17 quid ? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quæstione, quæ erat, et hic constituta quæstio, ubi iudicatio est. 18 paulum in his secum etiam Cicero dissentit. nam in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re agitur appellat; quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit; 19 at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quæstione disceptatio sit iudicationum. verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem esse voluerunt; continens autem id esse, quo sublato lis esse non possit. 20 hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytæmnestra Agamemnonem occiderit. iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset. 21 verum hæc adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, videremur; simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere. 22 quo vitio multi quidem laborarunt, præcipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiæ nimium sollicitæ, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit. 23 hæc autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet. nam qui viderit, quid sit, quod in controversiam veniat, quid in eo et per quæ velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare, de quibus supra diximus, poterit. 24 neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quæ sit inter litigantes quæstio, et de quo iudicari oporteat; quæ omnia idem sunt. nam et de eo quæstio est, quod in controversiam venit, et de eo iudicatur, de quo quæstio est. 25 sed non perpetuo intendimus in hæc animum et cupiditate laudis utcunque acquirendæ vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quæ accepimus, illic, de quibus volumus. 26 nec tam hoc præcipiendum est, ut quæstionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant. 27 Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. his plura intelliguntur: uno modo summa quæstio item ut status, altero ceteræ quæ ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, caput rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. in universum autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus. et quoniam, quæ de his erant a scriptoribus artium tradita, 28 verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, præterea, quæ partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
