Quintilianus, Institutio oratoria
1 iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis, ex qua capere initium solent, qui priora omiserunt; quanquam video quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere huiusmodi præceptis eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo et scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus, quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem sed, si ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondit. 2 alius percontanti, Theodoreus an Apollodoreus esset? ego , inquit, parmularius sum. nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiæ suæ elabi. porro hi, quia et beneficio ingenii præstantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiæ suæ, paucissimos naturæ. 3 igitur impetu dicere se et viribus uti gloriantur; neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quæque a periculo petatur. 4 quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus sæpe diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quærendis verbis accommodant. 5 nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt. 6 qui plurimum videntur habere rationis, non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt sed abrupta quædam, ut forte ad manum venere, iaculantur. 7 unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohærere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea, quæ aliis declamantibus laudata sunt, regerunt. magnas tamen sententias et res bonas, ita enim gloriari solent, elidunt; nam et barbari et servi; et si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
