Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 1, cap. 11

1 dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut femineæ vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere. 2 nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiæ, metus discat adfectum; quæ neque oratori sunt necessaria et mentem, præcipue in ætate prima teneram adhuc et rudem, inficiunt. 3 nam frequens imitatio transit in mores. ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. quanquam enim utrumque eorum ad quendam modum præstare debet orator, plurimum tamen aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius. nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars esse videatur. 4 quod est igitur huius doctoris officium? in primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quæque litteræ sonis enuntientur. quarundam enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus. 5 quippe et Rho litteræ, qua Demosthenes quoque laboravit, Labda succedit (quarum vis est apud nos quoque); et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur. 6 ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Græci καταπεπλασμένον dicunt. 7 sic appellatur cantus tibiarum, quæ præclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt. 8 curabit etiam, ne extremæ syllabæ intercidant, ut par sibi sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur. 9 observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix. nam frons pluribus generibus peccat. 10 vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero pæne oculus ipse premeretur. 11 infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est; et nihil potest placere quod non decet. 12 debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem. quod ita optime faciet, si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est, actionibus similes. 13 iidem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. 14 et hæc, dum infirma ætas maiora non capiet; ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat. 15 ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palæstricis vacaverunt. non de his loquor, quibus pars vitæ in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim); 16 sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctæ rusticæ manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant. 17 nam neque hæc esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum præsertim hæc chironomia, quæ est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Græciæ viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in præceptis de liberorum educatione compositis non omissa. 18 nam Lacedæmonios quidem etiam saltationem quandam tanquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. neque id veteribus Romanis dedecori fuit; argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus præcipit, ut orator utatur laterum inclinatione forti ac virili, non a scena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palæstra; cuius disciplinæ usus in nostram usque ætatem sine reprehensione descendit. 19 A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur nec in his ipsis diu. neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑