Quintilianus, Institutio oratoria
1 est autem quædam inter hos status cognatio. nam et in finitione, quæ sit voluntas nominis, quæritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor; et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis. 2 scriptum et voluntas habet in verbis iuris quæstionem, quod idem antinomia petitur. ideoque omnia hæc quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quæ facit quæstionem. sed distincta sunt; aliud est enim obscurum ius, aliud ambiguum. 3 igitur finitio in natura ipsa nominis quæstionem habet generalem, et quæ esse etiam citra complexum causæ possit; scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. amphiboliæ lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est. 4 neque immerito et recepta est a doctissimis hæc differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat. et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt. 5 sunt alia quæ, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non præbeant. non enim causa tantum universa in quæstiones ac locos diducenda est, sed hæ ipsæ partes habent rursus ordinem suum. nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quæstio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices. nisi forte satis erit dividendi peritus, 6 qui controversiam in hæc diduxerit, an omne præmium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiæ, an eius quæ nupta sit, an hæ; deinde, cum fuerit de prima quæstione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, 7 verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulæ aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia. 8 sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita ? Præceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quæ copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus. tradi enim omnia, quæ ars efficit, non possunt. nam quis pictor omnia, 9 quæ in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit. quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit? 10 quædam vero non docentium sunt, sed discentium. nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quæ sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus cogite musque homines ante invenisse artem quam docuisse. illa enim potentissima est, 11 quæque vere dicitur oeconomica totius causæ dispositio, quæ nullo modo constitui nisi velut in re præsente potest: ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, 12 quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus; qua in causa præponendæ prooemiis quæstiones, qua præparatione præmuniendæ, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de æquitate dicendum; anteacta crimina an de quibus iudicium est prius obiicere vel diluere conveniat; 13 si multiplices causæ erunt, quis ordo faciendus, quæ testimonia tabulæve cuiusque generis in actione recitandæ, quæ reservandæ. hæc est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis. sed hæc in oratione præstabit, 14 cui omnia adfuerint, natura, doctrina, studium. quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus. vigilandum , durandum, enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad hæc, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata. 15 nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; verum ars satis præstat, si copias eloquentiæ ponit in medio; nostrum est uti eis scire. 16 neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius; qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohærentes, ne commissura perluceat; corpus sit, non membra. 17 quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quæ invicem complectantur. ita res non diversæ distantibus ex locis quasi invicem ignotæ collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatæ tenebuntur, ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua. verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis præcepta labor, quæ proximus liber inchoabit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
