Quintilianus, Institutio oratoria
1 ceterum causa omnis, in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium. hæc simplex dicitur, illa coniuncta. una controversia est per se furti, per se adulterii. plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam prætor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit; privata quoque iudicia sæpe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent. 2 nec aliæ species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quæstiones variaverit. 3 diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum; cuius rei tractatus in parte causæ frequens est, ut cum apud centumviros post alia quæritur et hoc, uter dignior hereditate sit. rarum est autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quæ fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter præmium meruerit. 4 adiecerunt quidam numero mutuam accusationem, quæ ἀντικατηγορία vocatur, allis videlicet succedere hanc quoque comparativo generi existimantibus, cui similis erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime. id si et ipsum vocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine) duo genera erunt eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud. cui et petitionum condicio par est. 5 cum apparuerit genus causæ, tum intuebimur, negeturne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur; unde sunt status.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
