Quintilianus, Institutio oratoria
1 in his primis operibus, quæ non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quæ quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima. 2 nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere. neque enim virtus ulla perpetuæ duntaxat orationis reperiri potest, quæ non sit cum hac dicendi meditatione communis. 3 eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter præcipuas quæ corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit. sed eo, quod natura bonum est, bene uti licet. 4 sint ergo et ipsæ materiæ, quæ fingentur, quam simillimæ veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones, in quarum exercitationem reperta est. 5 nam magos et pestilentiam et responsa et sæviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta quæremus. quid ergo? nunquam hæc supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant? 6 erit optimum; sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula: ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentæ sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet. alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur. 7 totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident. 8 nam si foro non præparat, aut scenicæ ostentationi aut furiosæ vociferationi simillimum est. quid enim attinet iudicem præparare, qui nullus est; narrare, quod omnes sciant falsum; probationes adhibere causæ, de qua nemo sit pronuntiaturus? et hæc quidem otiosa tantum; adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnæ simulacris ad verum discrimen aciemque iustam consuescimus? 9 nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? si profectus gratia dicimus, nihil. utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexæ magis et longioris aliquando actus controversiæ fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset; quæ nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inveniunt. 10 si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus. 11 nam et in iis actionibus, quæ in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatæ delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus cultus omnemque artem, quæ latere plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis. 12 quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati; quoniam autem aliquid in se habet ἐπιδεικτικόν nonnihil sibi nitoris assumere. 13 quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio; sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant. 14 sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis consequentur, in eo præcipue, quod multa in iis relinquuntur incerta, quæ sumimus ut videtur, ætates, facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia; 15 quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus. sed hæc suo quæque loco. quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
