Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 7, cap. 1

1 sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium ex singulas, partitio singularum ex partes discretio, ordo recta quædam collocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium ex locos distributio. 2 sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari nec eandem semper primam quæstionem ex utraque parte tractandam. cuius rei, ut cetera exempla præteream, Demosthenes quoque atque Æschines possunt esse documento ex iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia pæne ante ius posuerit, quibus iudicem quæstioni legum præpararet. 3 aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur; denique ex accusatione mutua, cum se uterque defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum. igitur , quid ipse sim secutus, quod partim præceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam dissimulavi. 4 erat mihi curæ ex controversiis forensibus nosse omnia, quæ ex causa versarentur. nam ex schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quæ themata Græci vocant, Cicero proposita. cum hæc ex conspectu quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam pro mea cogitabam. 5 et primum (quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo. cogitabam , quid primum petitor diceret. id aut confessum erat aut controversum. 6 si confessum, non poterat ibi esse quæstio. transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar; nonnunquam etiam quod inde obtinebatur confessum erat. ubi primum coeperat non convenire, quæstio oriebatur. id tale est: occidisti hominem; Occidi. 7 convenit ; transeo. rationem reddere debet reus, quare occiderit. adulterum , inquit, cum adultera occidere licet. legem esse certum est. tertium iam aliquid videndum est, ex quo pugna consistat. non fuerunt adulteri; Fuerunt: quæstio; de facto ambigitur, coniectura est. 8 interim et hoc tertium confessum est adulteros fuisse sed tibi, inquit accusator, illos non licuit occidere; exul enim eras, aut ignominiosus. de iure quæritur. at si protinus dicenti occidisti respondeatur non occidi, statim pugna est. si explorandum est, ubi controversia incipiat, et considerari debet, quid primam quæstionem faciat. Intentio simplex, occidit Saturninum Rabirius; 9 coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus. nam C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit. Nam sic diuersæ propositiones erunt; quod idem de petitionibus dictum sit. verum ex coniuncta propositione plures esse quæstiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit. in quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat. 10 quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus. 11 at pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior. interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus. opus erit tamen præfatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur. 12 anteactæ vitæ crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat. sed hoc quoque pro Vareno Cicero ex ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus. 13 cum simplex intentio erit, videndum est, unum aliquid respondeamus an plura. si unum, ex re quæstionem instituamus an ex scripto; si ex re, negandum sit quod obiicitur an tuendum; si ex scripto, ex qua specie iuris pugna sit, et ex ea, de verbis an de voluntate quæratur. 14 id ita consequemur, si intuiti fuerimus, quæ sit lex quæ litem faciat, hoc est, qua iudicium sit constitutum. nam quædam ex scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actæ rei seriem, ut puta: expositum qui agnouerit, solutis alimentis recipiat. minus dicto audientem filium liceat abdicare. qui expositum recepit, imperat ei nuptias locupletis propinquæ; ille deducere vult filiam pauperis educatoris. 15 lex de expositis ad adfectum pertinet; iudicium pendet ex lege abdicationis. nec tamen semper ex una lege quæstio est, ut ex antinomia. his spectatis apparebit circa quod pugna sit. 16 coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio: si occidisset, recte fecisset; sed non occidit. ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat æstimandum. in quo non idem sentio, quod de propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus. 17 nam vis quæstionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis pervenire, sive sunt eiusdem generis sive diversi. 18 iuris autem quæstiones solent esse nonnunquam ex alis atque allis conflictionibus, facti semper idem spectant; ex utroque genere similis ordo est. sed prius de dissimilibus, ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quæstiones exsecuti donate solemus et concedere; neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus. quod ipsum ita fieri oportet, 19 non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere. procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario: potest incidere quæstio, an huic esse procuratori liceat. 20 finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quæretur, an ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi sit ius. discedamus hinc quoque: recipit materia quæstionem, an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres. hæc quoque concessa sint: 21 quæretur an debeatur. contra nemo tam demens fuerit, ut cum id quod firmissimum duxerit se habere protulerit, remittat illud et ad leviora transcendat. huic ex schola simile est: non abdicabis adoptatum; ut hunc quoque, non virum. fortem; ut et fortem, non qui cuicunque voluntati tuæ non paruerit; ut ex alia omnia subiectus sit, non propter optionem; ut propter optionem, non propter talem optionem. Hæc iuris quæstionum differentia est. 22 in factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quæstionem remitti solent; ut si is, cum quo furti agitur, dicat: proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude. priora enim remitti possunt, ultimum non potest. 23 solebam et hoc facere, ut vel ab ultima specie (nam ea fere est, quæ continue causam) retrorsum quærerem usque ad primam generalem quæstionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam ex suasoriis. 24 ut deliberat Numa, an regnum offerentibus Romanis recipiat. primum , id est genus, an regnandum, tum an ex civitate aliena, an Romæ, an laturi sint Romani talem regem. similiter ex controversiis. optet enim vir fortis alienam uxorem. ultima species est, an optare possit alienam uxorem. generale est, an quidquid optarit, accipere debeat. inde , an ex privato, an nuptias, an maritum habentis. 25 sed hoc non, quemadmodum dicitur, ita et quæritur. primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio. non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quærere aliquid quod ultra est, ne uiduam quidem. adhuc plus est, nihil ex privato. ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, nihil iniquum. itaque propositione visa, 26 quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. id si, tanquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret. 27 si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui. itaque inferiora quoque scrutabimur, quæ tractata faciliorem nobis iudicem ex summa quæstione facient. 28 non dissimile huic est et illud præceptum, ut a communibus ad propria veniamus. fere enim communia generalia sunt. commune est, tyrannum occidit; proprium, patrem tyrannum occidit; mulier occidit, uxor occidit. 29 solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut ex illa controversia, dux ., qui competitorem patrem ex suffragiis vicerat, captus est; euntes ad redemptionem eius legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus. 30 is legatis dixit: Sero itis. excusserunt illi patrem et aurum ex sinu eius invenerunt; ipsi perseverarunt ire quo intenderant; invenerunt ducem cruci fixum, cuius uox fuit: cauete proditorem. reus est pater. quid convenit? proditio nobis prædicta est et prædicta a duce; quærimus proditorem. te isse ad hostes fateris et isse clam et ab his incolumem redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse. nam , 31 quod fecit, id nonnunquam potentius fit propositione; quæ si animos occupavit, prope aures ipsæ defensioni præcluduntur. in totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem. solebam id, quod fieri et ex argumentis dixi, ex tota facere materia, ut propositis extra quæ nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, 32 ut ex prævaricationum criminibus: ut absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut prævaricatione. nocentem fuisse confiteris, nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest, nisi ut prævaricatio fuerit? 33 si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. hominem occisum esse constant, non ex solitudine, ut a latronibus suspicer; non prædæ gratia, quia inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur ex causa, cum sis inimicus. 34 quæ res autem faciliorem divisioni viam præstat, eadem inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione facta ad optimum pervenire. accusatur Milo, quod Clodium occiderit. aut fecit aut non. optimum erat negare; sed non potest: occidit ergo aut iure aut iniuria utique. iure : aut voluntate aut necessitate, nam ignorantia prætendi non potest. 35 voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio, ut id pro re publica fuerit. necessitate ? subita igitur pugna, non præparata; alter igitur insidiatus est. uter ? Profecto Clodius. videsne , ut ipsa rerum necessitas deducat ad defensionem? adhuc , 36 aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. tutius , si noluit. fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. at hæc tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum. adiicietur : 37 quod suos quisque servos ex tali re facere voluisset. hoc eo est utilius, quod sæpe nihil placet et aliquid dicendum est. intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam commune eam, suo loco dictum est. multis milibus versuum scio apud quosdam esse quæsitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet prior dicere; quod ex foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur. in schola quæri nihil attinet, 38 cum ex declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit. sed ex plurimis controversiis ne inveniri quidem potest: ut ex illa, Qui tres liberos habebat, oratorem, philosophum, medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit, qui esset utilissimus civitati. 39 contendunt ; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit. et hæc quidem de dividendo ex universum præcipi possunt. 40 at quomodo inveniemus etiam illas occultiores quæstiones? scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores: ingenio, cura, exercitatione. non tamen fere unquam nisi imprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit. 41 sed plerique eloquentiæ famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus. alii nihil ultra ea quæ ex oculos incurrunt exquirendum putant. quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non ita sane difficillimam aut novam, proponam ex exemplum. 42 qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit. proditionis damnatus cum advocato exulet. reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato ex exilium. rusticus cum fortiter fecisset, præmii nomine impetravit restitutionem patris et fratris. pater reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi. 43 hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles. actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui fratri nihil dare ex paternis velit. quæ omnia sunt ex materia et multum iuvant, 44 victoria tamen non trahunt. in hac quærentur sententiæ, si fieri poterit, præcipites vel obscuræ (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura ex proximo est, hæc velut innatantia videbunt: 45 excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri; sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse hereditate restitutorem; avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito; quæstionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus. 46 at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum: pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto. quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi nescierit, quid sit propositio? 47 hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam. nempe sequetur, ut quæramus, quid huic tam æquæ postulationi respondeatur? at id manifestum est. lex est, quæ iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit; tu autem non adfuisti. hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio. 48 adhuc versamur ex confessis; redeat animus ad petitorem; numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes? si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est. atqui et legem esse et hoc, quod ea puniat, a rustico factum extra dubitationem est. quid ergo dicimus? rusticus eram. 49 si lex omnes complectitur, nihil proderit. quæramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex possit. quid aliud (sæpius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quæratur? generalis igitur quæstio, verbis an voluntate sit standum. sed hoc ex commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est. quærendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur. 50 ergo , quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione? iam se illa vel ultro offerent argumenta: et infans? filius enim est et non adfuit; et qui aberat et qui militabat et qui ex legatione erat? iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse. transeat nunc idem ille, 51 qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum. ut ista concedam, tu nec infans es nec abfuisti nec militasti. num aliud occurrit quam illud, sed rusticus sum? contra , quod palam est dici: 52 ut agere non potueris, adsidere potuisti; et verum est. quare redeundum rustico ad animum legumlatoris: impietatem punire voluit, ego autem impius non sum. 53 contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel pænitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit. præterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. ad hæc rusticus: tu vero ex causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras. hæc coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret. hæc prima quæstione scripti et voluntatis continentur. 54 intendamus ultra animum videamusque, an aliquid inveniri præterea possit. quo id modo fiet? sedulo imitor quærentem, ut quærere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium. omnes adhuc quæstiones ex persona petitoris ipsius duximus; cur non aliquid circa patrem quærimus? dictum non est, quisquis non adfuerit, exheres erit. 55 cur non conamur et sic quærere, num , cuicunque quis non adfuerit? facimus hoc sæpe ex iis controversiis, ex quibus petuntur ex vincula qui parentes suos non alunt, ut eam quæ testimonium ex filium peregrinitatis reum dixit, eum, qui filium lenoni vendidit. in hoc, de quo loquimur, patre quid apprehendi potest? damnatus est. 56 numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? dura prima fronte quæstio. non desperemus; credibile est hoc voluisse legumlatorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur. 57 dat aliud argumentum controversiæ damnatus proditionis cum advocato exulet. vix videtur posse fieri, ut poena filio ex eodem patre, et si adfuerit et si non adfuerit, constitute sit. præterea lex ad exules nulla pertinet. non ergo credibile est de advocato damnati scriptum; an possunt enim bona esse ulla exulis? 58 rusticus ex utramque partem dubium facit; disertus et verbis inhærebit, ex quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. illud protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quæstiones, an quisquis? an cuicunque? 59 hæc ex duabus personis quæsita sunt. ex tertia autem, quæ est adversarii, nulla oriri quæstio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. nondum tamen cura deficiat. ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. nec statim eo tendamus, quod occurrit ultro, a rustico restitutum. qui subtiliter quæret, aliquid spectabit ultra; nam, ut genus species sequitur, ita species genus præcedit. fingamus ergo ab alio restitutum: 60 ratiocinativa seu collectiva quæstio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset. ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno præmio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quæ res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit. 61 tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem. ubi rursus ratiocinamur, an restitutor accipi debeat pro advocate, quando id præstiterit quod advocatus petiit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est. 62 reliqua iam æquitatis, utrius iustius sit desiderium. id ipsum adhuc dividitur; etiamsi uterque sibi totum vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum præsertim de bonis eius quæratur. erit ergo coniectura, qua mente pater intestatus decesserit. sed ea pertinet ad qualitatem; alterius status instrumentum est. 63 plerumque autem ex fine causarum de æquitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciæ erit, æquitate iudicem præparemus. 64 nihil habui amplius quod ex universum præciperem. nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de generalibus scribere licet, ut, quæ ex quemque statum frequentissime incidant, tradam. et , quia natura prima quæstio est, factumne sit, ab hoc ordiar.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑