Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 5, cap. 1

1 ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes, quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias, quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret. ideoque illas ἀτέχνους, id est inartificiales, has ἐντέχνους, id est artificiales, vocaverunt. 2 ex illo priore genere sunt præiudicia, rumores, tormenta, tabulæ, iusiurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit. sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiæ viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda. quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum hoc genus a præceptis removerunt. 3 nec tamen in animo est omnia, quæ aut pro his aut contra dici solent, complecti. non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. Quibus demonstratis, non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quæque condicio litium poscet. neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem præteritis, ut taceam de tuturis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑