Quintilianus, Institutio oratoria
1 quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Græci videntur προοίμιον nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt. 2 nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quæ, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quæ, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos præloquuntur eadem appellatione signarunt; 3 sive, quod οἶμον iidem Græci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit; vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit. 4 cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest; primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus. 5 causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, præparemus. id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis præcipue necessaria, per quæ in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur. 6 benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis accipimus. sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice. 7 nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causæ solet. quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. sic enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed pæne testis fidem. quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiæ maximeque, si fieri poterit, reipublicæ aut alicuius certe non mediocris exempli. quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur. 8 sed ut præcipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quædam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalæ prooemia. 9 est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiæ suæ minime timet. inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa. 10 vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur præcipueque eorum, qui lædi nisi adversa iudicum voluntate non possunt. 11 nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret. etiam partis adversæ patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Urbiniæ heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causæ malæ posuit. Negat hæc esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem. 12 sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant. 13 ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est. nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. multum agit sexus, ætas, condicio, ut in feminis, senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus. nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio. 14 degustanda tamen hæc prooemio, non consumenda. adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet. nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quæ tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima. 15 neque hæc dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. hoc enim oratoris est, illa causæ. 16 iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causæ nostræ coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro læsis severitatem et similiter cetera. 17 mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit. accidit autem interim hoc quoque, 18 ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quæ res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior. est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur. 19 fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices. nam et in libris Observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causæ invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi. similis hic quoque superioribus ratio est. adversarius enim fiduciam partis suæ iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam. 20 præterea detrahenda vel confirmanda opinion, præcipue si quam domo videbitur iudex attulisse. metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit; nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit. 21 sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia. 22 quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque sæpe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest. 23 si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quæ maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit. Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quæstionibus singuli sensus in prooemium conferantur. 24 nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quæstiones iudicem præparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum id præciperet, quod nec omnis quæstio patitur nec omnis causa desiderat. nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quæstionibus ducemus sententias? nimirum res erunt indicandæ prius. demus aliquas (nam id exiget ratio nonnunquam); etiamne potentissimas omnes, id est totam causam? sic erit in prooemio peracta narratio. 25 quid vero? si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quæstionum committetur asperitas? quæ si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prooemio opus esset. 26 aliqua ergo nonnunquam, quæ erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quæstionibus in exordio locabuntur. quæ sint porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiæ condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt. 27 ut autem hæc invenire et augere, ita quod lædit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri. 28 neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc præterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius prætemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere; quæ minus in exordiis sunt usitata. 29 sed hæc, quæ supra dixi, non movere tantum, verum ex diverso amoliri quoque prooemio opus est. ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi. 30 sed ex iis quoque, quæ non sunt personarum nec causarum, verum adiuncta personis et causis, duci prooemia solent. personis applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiæ, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu lædi potest. 31 ad causam extra pertinent tempus, unde principium pro Cælio; locus, unde pro Deiotaro; habitus, unde pro Milone; opinio, unde in Verrem; deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio vulgi; nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent. 32 adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator præscripserit. 33 fiducia ipsa solet opinione arrogantiæ laborare. faciunt favorem et ilia pæne communia non tamen omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari, rogare, sollicitum agere; quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, præcipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicæ commovetur, cuius animus spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est. 34 sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. docilem sine dubio et hæc ipsa præstat attentio; sed et illud, si breviter et dilucide summam rei, de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt. 35 nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat. nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. 36 Cluentio : animadverti , iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est hæc quæstio constituta. id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est. 37 nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit, 38 sed errore. dixit enim adversarius et fortasse persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quæ mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quæ dicemus docile et intentum. quid ergo est? imminuenda quædam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario præstat, ut fecit pro Ligario Cicero. 39 quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Cæsar minus se in rem tanquam non novam intenderet? quid pro Cælio, quam ut res exspectatione minor videretur? verum ex iis, quæ proposuimus, aliud in alio genere causæ desiderari palam est. 40 genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt. 41 admirabile autem vocant, quod est præter opinionem hominum constitutum. in ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est. 42 eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiæ et attentionis postulatio; quæ quia esse in turpi causæ genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causæ non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, cæci, infantis. 43 et quidem quibus adversus hæc modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur; sed hæ cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendæ. 44 quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. illud in universum præceperim, ut ab his quæ lædunt ad ea quæ prosunt refugiamus. si causa laborabimus, persona subveniat; si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quæramus quid adversarium lædat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus. 45 in iis, quæ negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad præsentem quæstionem pertinere aut emendari posse pænitentia aut satis iam punita videantur. ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiæ crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest. 46 nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suæ rei quisque defensor. 47 declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. hi sunt enim, qui mandari non possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui motus. 48 his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus. 49 et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat tædium. non inutilis etiam est ratio occupandi quæ videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, læserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema πρόλημψις dicitur. 50 id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam pæne semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere. negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra diximus, præparandi iudicis partes; sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quæ sunt prope infinitæ, tum iis, ex quibus omnes controversiæ constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. quas veras esse fateor, sed in hæc genera recidere. 51 nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio; cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra hæc, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat. 52 verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quæ sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur. ipsa illum natura eo ducet, ut sciat, quid primum dicendum sit. 53 at nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causæ communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod æque bene dici alibi non possit. Multum gratiæ exordio est, 54 quod ab actione diversæ partis materiam trahit, hoc ipso, quod non compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit; adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil præparati habuisse manifestum est. 55 frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causæ etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat. 56 nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi. 57 sed ipsum istud evitare summæ artis est. nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime præceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt. 58 et est difficilis huius rei moderatio, quæ tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere. illud ex præceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur. 59 nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus hæc libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur. 60 nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed sæpe simplici atque illaboratæ similis, nec verbis vultuque nimia promittens. dissimulata enim et, ut Græci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius sæpe surrepit. sed hæc, prout formari animum iudicum expediet. 61 turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit. 62 modus autem principii pro causa. nam breve simplices, longius perplexæ suspectæque et infames desiderant. ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur. nec minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo præparare debet fatiget. 63 sermonem a persona iudicis aversum, quæ ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus. 64 interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. quod si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiæ vires? 65 neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant. ita si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur. 66 et Demosthenes autem ad Æschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem; 67 nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata. quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius hæc forma est, habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum , et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum. illo enim modo pressit atque institit, 68 hoc tantum indicasset. quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidit. quid ? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in Catilinam: 69 quo usque tandem abutere? ac , ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quæ causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione. 70 non tamen hæc, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens præceptum vicerit ratio; quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quæ omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet. 71 alia exordiorum vitia verius tradiderunt. quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis sæpe oratoribus non evitatum. quo et adversarius uti potest, commune appellatur; quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod causæ non cohæret, separatum; quod aliunde trahitur, tralatum; præterea quod longum, quod contra præcepta est; quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis. hæc de prooemio, 72 quotiens erit eius usus, non semper autem est; nam et supervacuum aliquando est, si sit præparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res præparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere. 73 contraque est interim prooemii vis etiam non exordio. nam indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est: 74 tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est — hoc, quæso, iudices, diligenter attendite. utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda præfatio est, ut audite nunc reliqua, et transeo nunc illuc. 75 sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat. verum id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit. 76 quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit. 77 illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut præstigiæ plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem. 78 oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est? peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet. 79 quapropter , ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam præparandus erit iudex, ut Cicero sæpius, sed et hoc loco fecit: paulo longius exordium rei demonstrandæ repetam, quod, quæso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis. hæc fere sunt mihi de exordio comperta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
