Quintilianus, Institutio oratoria
1 quoniam in libro secundo quæsitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostræ tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus: iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quæque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar; intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit. 2 nec sum ignarus, hoc a me præcipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quæ diversissimæ fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimæ legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam præceptorum traditionem desideret. 3 in ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quæ necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures præsertim tam delicatas raderet uerebamur. 4 qua ratione se Lucretius dicit præcepta philosophiæ carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur: ac veluti pueris absinthia tætra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum aspirant mellis dulci flauoque liquore, et quæ sequuntur. 5 sed nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes. 6 illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere. 7 est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea, quæ rudia atque inperfecta adhuc erant, adiicientibus quod inuenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus. 8 nam primus post eos, quos poetæ tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulæ Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus. 9 is beneficio longissimæ ætatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit æmulus et ultra Socraten usque duravit. 10 Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Elius et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaïtes. 11 Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδάλους 12 horum primi communes locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus et Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quidquam, quod ornatum oratorium habeat; eius aliqua ferri. equidem non reperio quidquam tanta eloquentiæ fama dignum; ideoque minus miror esse, qui nihil ab eo scriptum patent, hæc autem, quæ feruntur, ab alis esse composite. 13 his successere multi, sed clarissimus Gorgiæ auditorum Isocrates, quanquam de præceptore eius inter auctores non convenit; nos autem Aristoteli credimus. hinc velut diversæ secari coeperunt viæ. 14 nam et Isocratis præstantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles præcipere artem oratoriam coepit, noto quidem illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus: turpe esse tacere et Isocraten pati dicere. ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. eodem tempore Theodectes fuit, de cuius opere supra dictum est. 15 Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores præcipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes. 16 fecit deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt secuti; cui maxime par atque æmulus videtur Athenæus fuisse. multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa Cæcilius et Halicarnasseus Dionysius. 17 præcipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui præceptor Apolloniæ Cæsaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in eam insulam secessisset, dicitur Tiberius Cæsar. 18 hi diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. sed Apollodori præcepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Græce Atticus. nam ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint. 19 Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit; nam hoc solum opus eius atque id ipsum imperfectum manet. secuti minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. 20 præcipuum vero lumen sicut eloquentiæ ita præceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius; post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis hæc minora, quæ plerumque desiderantur, sciens omisisset. 21 scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil paler (Gallio; accuratius vero priores Gallione Celsus et Lænas et ætatis nostræ Verginius, Plinius, Tutilius. sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo; sed parco nominibus viventium; ueniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia. 22 non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. neque enim me cuiusquam sectæ velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quæ volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curæ testimonium meruisse contentus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
