Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 12, cap. 1

1 sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus. id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus hæc arma, non militi. 2 quid de nobis loquor? rerum ipsa natura in eo, quod præcipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi, sociam scelerum, adversam innocentiæ, hostem veritatis invenit. mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam prouidentiæ munera in mutuam perniciem convertere. 3 longius tendit hoc iudicium meum. neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malæ conscientiæ poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur. 4 quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator. adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum; 5 tum illa quoque ex causa, quod mentem tantæ rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet. ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur. 6 quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimæ cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent? 7 nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur; et etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, pænitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. quis inter hæc litteris aut ulli bonæ arti locus? non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata. 8 age , non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? quid ergo ex libidine ac luxuria spei? non præcipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis? num igitur malis esse laudem curæ putamus? iam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu æqui bonique consistere? dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus? 9 denique , ut maximam partem quæstionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii, doctrinæ, pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator? nimirum qui homo quoque melior. non igitur unquam malus idem homo et perfectus orator. 10 non enim perfectum est quidquam, quo melius est aliud. sed , ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina præditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus huius quoque amentiam. 11 nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere, ut iudici, quæ proposita fuerint, vera et honesta videantur. utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus? bonus quidem et dicet sæpius vera atque honesta. 12 sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso hæc adfirmare conabitur, maiore cum fide necesse est audiatur. at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio. inde immodeste proponunt, sine pudore adfirmant. 13 sequitur in iis, quæ certum est effici non posse, deformis pertinacia et irritus labor. nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent. frequenter autem accidit, ut iis etiam vera dicentibus fides desit, videaturque talis advocatus malæ causæ argumentum. 14 nunc de iis dicendum est, quæ mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur. Orator ergo Demosthenes non fuit? atqui malum virum accepimus. non Cicero? atqui huius quoque mores multi reprehenderunt. quid agam? magna responsi invidia subeunda est, mitigandæ sunt prius cures. 15 mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quæ in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitæ clarum legam, 16 nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem. testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quæ in ætatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicæ, iungeret. 17 parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis, sed in providendis periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam præstantissimo suscepit animo. 18 quodsi defuit his viris summa virtus, sic quærentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos. 19 nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiæ vocari voluit. ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem sæpe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem; ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur. sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quæram oratorem, quem et ille quærebat. 20 quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiæ fateor, ac vix, quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit. 21 et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere. an vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est; ipse etiam M. Tullius quærit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere, aliquid in hac, quæ superest, æternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius? 22 transeo illos, qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt; quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur. 23 concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe disertum: nihilo tamen minus oratorem eum negabo. nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest fortitudo. 24 an ei, qui ad defendendas causas advocatur, non est opus fide, quam nec cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat; sed proditorem, transfugam, prævaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? quodsi mediocribus etiam patronis convenit hæc, quæ vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit, sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus? 25 non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura præstantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem. 26 in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quæstionibus veritati contra calumniam aderit? summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus. 27 an non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit: tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere , silent arrectisque auribus adstant? Habemus igitur ante omnia virum bonum, post hæc adiiciet dicendi peritum: ille regit dictis animos et pectora mulcet. Quid? 28 non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiæ præceptis orationem trahet? nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti præsens imago successerit? 29 quæ certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque hæreat, quotiens ab animo verba dissentiunt. vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit. 30 bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio; quæ etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur. 31 quare , iuventus, immo omnes ætates, (neque enim rectæ voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hoc elaboremus; forsan et consummare contingat. nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret fore illum aliquem? 32 ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus, meliores erimus ex utroque. hoc certe procul eximatur animo, rerum pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri. facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum; peiores enim illos facit, quibus contigit. 33 videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt unquam, qui diserti esse quam boni malint) illa dicentes: Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa. 34 quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est inutile, vel propter hoc solum, ut ea facilius et deprehendamus et refellamus; quemadmodum remedia melius adhibebit, cui nota quæ nocent fuerint. 35 neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romæ audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et æquitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur. debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori. 36 verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causæ velit auferre aliquando iudici veritatem. quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est hæc mea proprie sententia, sed eorum, quos grauissimos sapientiæ magistros ætas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quæ non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia. 37 nam si hominem occidere sæpe virtus, liberos necare nonnunquam pulcherrimum est, asperiora quædam adhuc dictu, si communis utilitas exegerit, facere conceditur, ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat. 38 ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virum bonum ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris ægrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus; 39 nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriæ fallendus; ut hoc, quod alias in servis quoque reprehendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. id si constiterit, multa iam video posse evenire, propter quæ orator bene suscipiat tale causæ genus, quale remota ratione honesta non recepisset. 40 nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris hæsitatio est, hinc iustitiæ proposita imagine, inde pietatis. nihil dubii relinquamus. sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is, qui a nobis finitur, orator? an, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur? 41 quid si quædam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem? quid si quædam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili? 42 ad hoc nemo dubitabit, quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri. si liqueat igitur oratori futurum bonum virum, cui vera obicientur, non id aget, ut salvus sit? 43 da nunc, ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello, palam consulem suffragio suo fecit atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. ita , si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum? 44 multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. non enim hoc agimus, ut istud illi, quem formamus, viro sæpe sit faciendum; sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio, oratorem esse virum bonum dicendi peritum. 45 præcipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est. nam frequenter etiam optimæ causæ similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus premitur; quo fit, ut eadem actionis ratione defendendus sit, qua si nocens esset. iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes, litteræ, suspiciones, opiniones. non aliter autem verisimilia quam vera et confirmantur et refelluntur. quapropter , ut res feret, flectetur oratio manente honesta voluntate.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑