Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 10, cap. 1

1 sed hæc eloquendi præcepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quædam facilitas, quæ apud Græcos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quæri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti. 2 verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui sciet quæ quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit. 3 non autem ut quidquid præcipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam. 4 sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere etiam minima incipiunt esse quæ prima sunt. verum nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco dicimus; nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est; sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a præceptore numeros, quo genere exercitationis ad certamina præparandus sit. igitur eum, qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi rationem perceperit, instruamus, qua ratione quod didicerit facere quam optime, quam facillime possit. 5 num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quædam parandæ, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit? eæ constant copia rerum ac verborum. 6 sed res propriæ sunt cuiusque causæ aut paucis communes, verba in universas paranda; quæ si in rebus singulis essent singula, minorem curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio. 7 et quæ idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendæ repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset. quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operæ tum etiam utile parum; turbam tantum modo congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque. 8 nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus. id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum. 9 omnibus enim fere verbis præter pauca, quæ sunt parum verecunda, in oratione locus est. nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediæ etiam in illis sæpe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est. omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quæ nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur. 10 hæc ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quædam emisisse traduntur, 11 tamen loquendi facultate caruerunt. sunt autem alia huius naturæ, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius; alia vero, etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶς quasi tamen ad eundem intellectum feruntur, ut ferrum et mucro. 12 nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui cædem telo quocunque commiserint. alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis. Plurima vero mutatione figuramus: Scio non ignoro et non me fugit et non me præterit et quis nescit? et nemini dubium est. 13 sed etiam ex proximo mutuari libet. nam et intelligo et sentio et video sæpe idem valent quod scio. quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur. 14 non semper enim hæc inter se idem faciunt; nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit. 15 sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est. nam omnium, quæcunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quæ traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quæ doctor præcepit, orator ostendit. 16 alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum sed rebus incendit. vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine. nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur. 17 præter hæc vox, actio decora, accommodata, ut quisque locus postulabit, pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent. in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet. 18 pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quæ non placent. 19 sed e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant. lectio libera est nec actionis impetu transcurrit; sed repetere sæpius licet, sive dubites sive memoriæ penitus adfigere velis. repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriæ imitationique tradatur. 20 ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac pæne ad scribendi sollicitudinem; nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, præcipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur. 21 sæpe enim præparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit, quæ sunt in summa profutura. itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. 22 illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis atque Æschinis inter se contrarias, et Servii Sulpicii atque Messalæ, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas. 23 quin etiam si minus pares uidebuntur aliquæ, tamen ad cognoscendam litium quæstionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre. quin etiam , easdem causas ut quisque egerit utile erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat; et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domitii Afri, Crispi Passieni, Decimi Lælii orationes ferebantur. 24 neque id statim legenti persuasum sit omnia quæ optimi auctores dixerint utique esse perfecta. nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum; nonnunquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur. 25 summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos reppererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur, (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnorum consequantur. 26 modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quæ non intelligunt. ac si necesse est in alteram errare partem: omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim. 27 plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur; neque immerito. namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, præcipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur. ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. 28 meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia figurarum; genus ostentationi comparatum et præter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quædam incredibilia sectatur, 29 patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quædam deverticula confugiat, nec mutare quædam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur; nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam niti. 30 neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque præstringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus. 31 historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco potest; verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus, plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque præsentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur; ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi tædium evitat. 32 itaque , ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et sæpius ineruditum captanda nobis est; neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quærit. 33 adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet. licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quæstio, meminerimus, non athletarum toris, sed militum lacertis opus esse; nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere. 34 est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad præsentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiæ vacant. 35 A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quæ sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici præparant. 36 sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, præceptorum et periculorum. 37 credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi, quæ in auctore quoque præcipua virtus. sed persequi singulos infiniti fuerit operis. 38 quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus ætatis suæ, quibuscum vivebat, exceptis Cæsare atque Marcello, silentium egerit, quis erit modus, si et illos et qui postea fuerunt et Græcos omnes? 39 fuit igitur brevitas illa tutissima, quæ est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus. 40 non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa. paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum. 41 nec multo aliud de novis sentio. quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum. 42 sed non quidquid ad aliquam partem scientiæ pertinet, protinus ad phrasin, de qua loquimur, accommodatum. verum antequam de singulis, pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt. 43 nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; alios recens hæc lascivia deliciæque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitæ composita delectant. 44 ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quæ minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quærendum erit. interim summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam. paucos enim qui sunt eminentissimi excerpere in animo est. 45 facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare; ne quisquam queratur omissos forte quos ipse valde probet. fateor enim plures legendos esse quam qui a me nominabuntur. sed nunc genera ipsa lectionum, quæ præcipue convenire intendentibus ut oratores fiant, existimem, persequar. 46 igitur , ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero uidemur. hic enim, quemadmodum ex Oceano dicit ipse omnium amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiæ partibus exemplum et ortum dedit. hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. idem lætus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus. 47 nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictæ in secundo sententiæ omnes litium ac consiliorum explicant artes? 48 adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit? nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas præsidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit. 49 narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Ætolorumque proelium exponit? iam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant. 50 nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus æquari? quid ? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? ut magni sit virtutes eius non æmulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi. 51 verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiæ procul a se reliquit, epicos tamen præcipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est. 52 raro assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est occupata; tamen utiles circa præcepta sententiæ levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi. 53 contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem. sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum. 54 Panyasin ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque æquare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt; non tamen contemnendum reddidit opus æquali quadam mediocritate. 55 arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi, cui se parent credidit. admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat. 56 audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum. quid ? Herculis acta non bene Pisandros? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? quid ? Euphorionem transibimus? quem nisi probasset Vergilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. quid ? Horatius frustra Tyrtæum Homero subiungit? 57 nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. 58 sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur; quod in cenis grandibus sæpe facimus ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupavit. 59 sed dum adsequamur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color. itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus. 60 summa in hoc vis elocutionis, cum validæ tum breves vibrantesque sententiæ, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiæ esse non ingenii vitium. 61 novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiæ flumine; propter quæ Horatius eum merito credidit nemini imitabilem. 62 Stesichorus quam sit ingenio validus, materiæ quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur æmulari proximus Homerum potuisse; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiæ vitium est. 63 Alcæus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori similis; sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen aptior. 64 Simonides , tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest; præcipua tamen eius in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus præferant. 65 antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimæ libertatis est et in insectandis vitiis præcipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. 66 plures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque præcipui. tragoedias primus in lucem Æschylus protulit, sublimis et gravis et grandiloquus sæpe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati. 67 sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quæritur; idque ego sane, quoniam ad præsentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden. 68 namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quæ a sapientibus tradita sunt pæne ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus; in adfectibus vero cum omnibus mirus tum in iis qui miseratione constant facile præcipuus. 69 hunc admiratus maxime est, ut sæpe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quæ præcipimus, effingenda sufficiat; ita omnem vitæ imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus. 70 nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quæ Charisii nomini addicuntur, a Menandro scriptas putant. sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quæ Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimæo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutæ. 71 ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum. in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor. 72 atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suæ claritatis tenebras obduxit. tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quædam quæ possis decerpere; et præcipue Philemon, qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro sæpe prælatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus. 73 historiam multi scripsere præclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris præferendos, quorum diversa virtus laudem pæne est parem consecuta. densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus; ille concitatis hic remissis adfectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic voluptate. 74 Theopompus his proximus ut in historia prædictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator. Philistus quoque meretur, qui turbæ quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior. Ephorus , ut Isocrati uisum, calcaribus eget. 75 Clitarchi probatur ingenium, fides infamatur. longo post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit. Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est. 76 sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis ætas una tulerit. quorum longe princeps Demosthenes ac pæne lex orandi fuit; tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias. 77 plenior Æschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est; carnis tamen plus habet, minus lacertorum. dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par. 78 his ætate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quæras perfectius. nihil enim est inane, nihil arcessitum; puro tamen fonti quam magno flumini propior. 79 Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palæstræ quam pugnæ magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec immerito; auditoriis enim se, non iudiciis compararat; in inventione facilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens, ut cura eius reprehendatur. 80 neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has præcipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos. quin etiam Phalerea illum Demetrium, quanquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiæ fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis, qui dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi præfert omnibus Cicero. 81 philosophorum , ex quibus plurimum se traxisse eloquentiæ M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse præcipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Græci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus. 82 quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsæ sermonem finxisse Gratiæ videantur et, quod de Pericle veteris comoediæ testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam. quid reliquorum Socraticorum elegantiam? 83 quid Aristotelem? quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem putem. nam in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur. 84 minus indulsere eloquentiæ Stoici veteres; sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quæ instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici. 85 idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Græcorum nostrorumque haud dubie proximus. 86 utar enim verbis iisdem, quæ ex Afro Domitio iuvenis excepi; qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus , inquit, est Vergilius, propior tamen primo quam tertio. et hercule ut illi naturæ cælesti atque immortali cesserimus, ita curæ et diligentiæ vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse æqualitate pensamus. 87 ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiæ faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quæ nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. 88 Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus. 89 Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. Serranum consummari mors immatura non passa est; puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem præcipue in ætate illa recti generis voluntatem. 90 multum in Valerio Flacco nuper amisimus. vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. 91 hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. quid tamen his ipsis eius operibus, in quæ donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris præstantius? quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit? quem præsidentes studiis deæ propius audirent? cui magis suas artes aperiret familiare numen Minerva? 92 dicent hæc plenius futura sæcula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista præstringitur. nos tamen sacra litterarum colentes feres, Cæsar, si non tacitum hoc præterimus et Vergiliano certe versu testamur, inter uictrices hederam tibi serpere laurus. 93 elegia quoque Græcos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis præferre non dubitent. 94 ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, præcipuus. multum et veræ gloriæ quamvis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. 95 alterum illud etiam prius saturæ genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguæ Latinæ et omnis antiquitatis et rerum Græcarum nostrarumque, plus tamen scientiæ collaturus quam eloquentiæ. 96 iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis quibusdam interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur. at Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiæ et varius figuris et verbis felicissime audax. si quem adiicere velis, is erit Cæsius Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe præcedunt ingenia viventium. 97 tragoediæ scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt. 98 iam Varii Thyestes cuilibet Græcarum comparari potest. Ovidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir præstare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore præstare confitebantur. 99 in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Æli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Cæcilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quæ tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiæ si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram, 100 adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Græci quidem in alio genere linguæ suæ obtinuerint. togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus. 101 at non historia cesserit Græcis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus æquari T. Livium, cum in narrando miræ iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quæ dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, præcipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis. 102 ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiæ auctoritas postulat. 103 quam paulum ætate præcedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, præstitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor. 104 superest adhuc et exornat ætatis nostræ gloriam vir sæculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur. habet amatores nec immerito Cremuti libertas, quanquam circumcisis quæ dixisse ei nocuerat. sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quæ manent. sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus. 105 oratores vero vel præcipue Latinam eloquentiam parem facere Græcæ possint. nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum præsertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem. 106 quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi, præparandi, probandi rationem, omnia denique quæ sunt inventionis. in eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curæ plus in illo in hoc naturæ. 107 salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum in adfectibus valent, vincimus. et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quæ Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. in epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. 108 cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Græcorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. 109 nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiæ genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. 110 nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quæ extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi. 111 iam in omnibus quæ dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim hæc omnia, quæ vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio præ se fert tamen felicissimam facilitatem. 112 quare non immerito ab hominibus ætatis suæ regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiæ habeatur. hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. 113 multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit sæculo prior. at Messala nitidus et candidus et quadam modo præferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. 114 C. vero Cæsar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur. tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat; exornat tamen hæc omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia. 115 multum ingenii in Cælio et præcipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. inveni qui Calvum præferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit. 116 et Servius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit. multa , si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter præcipuos foret. 117 nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor; sed plus stomacho quam consilio dedit. præterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est. 118 sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est. eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe præstantissimi. arte ille et toto genere dicendi præferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus. erant clara et nuper ingenia. 119 nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quæ sunt extra, superfuerunt; et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior. 120 Iulio Secundo, si longior contigisset ætas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et sæpius ad curam rerum ab elocutione respiceret. 121 ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quæ adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. 122 habebunt , qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. namque et consummati iam patroni veteribus æmulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria. 123 supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litteræ Romanæ tulerunt. idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis æmulus exstitit. egregius vero multoque quam in orationibus præstantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quæ dicit. 124 scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis. in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius. 125 ex industria Senecam in omni genere eloquentiæ distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo. 126 tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus præferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret. Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat. 127 foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quæ poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. 128 cuius e multæ alioqui et magnæ virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quædam mandabat, deceptus est. 129 tractavit etiam omnem fere studiorum materiam. nam et orationes eius et poemata et epistolæ et dialogi feruntur. in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. multæ in eo claræque sententiæ, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. 130 velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio. nam si oblique contempsisset, si parum recta non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur. 131 verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium. multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curæ sit; quod utinam ipse fecisset. digna enim fuit illa natura, quæ meliora vellet; quod voluit effecit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑