Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quintilianus, Institutio oratoria

lib. 1, cap. 1

1 igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet. falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quæ tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. quippe id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad sævitiam feræ gignuntur; ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi cælestis creditur. 2 hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quæ cum emoritur ætate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam. præstat tamen ingenio alius alium. 3 concedo ; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat. 4 ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit. et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. 5 has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur. et natura tenacissimi sumus eorum, quæ rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. et hæc ipsa magis pertinaciter hærent, quo deteriora sunt. nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris vitia? non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit. 6 in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor. nam Gracchorum eloquentiæ multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Lælia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiæ Q. filiæ oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. 7 nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant; sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes. 8 de pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. de pædagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiæ persuasionem induerunt. nam et cedere præcipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim sævientes stultitiam suam perdocent. 9 nec minus error eorum nocet moribus; siquidem Leonides Alexandri pædagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quæ robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta. 10 si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit; præterea plura ac difficiliora superesse. nam et studio perpetuo et præstantissimis præceptoribus et plurimis disciplinis opus est. 11 quapropter præcipienda sunt optima; quæ si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini. si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, pædagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his præsente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat; dum tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium. 12 A sermone Græco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Græcis prius instituendus est, unde et nostræ fluxerunt. 13 non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Græce loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui cum Græcæ figuræ assidua consuetudine hæserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant. 14 non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. ita fiet, ut, cum æquali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat. 15 quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum ætas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. in qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt; nam is primus ὑποθήκας, in quo libro scriptum hoc invenitur, negavit esse huius poëtæ. 16 sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem præceperunt. melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat. 17 cur autem non pertineat ad litteras ætas, quæ ad mores iam pertinet? neque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse. 18 quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt? faciant enim aliquid necesse est. aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus? nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit ætas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset. 19 hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia præsumptum est temporis, adolescentiæ adquiritur. idem etiam de sequentibus annis præceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quæ non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est. 20 nec sum adeo ætatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. lusus hic sit; et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat; contendat interim et sæpius vincere se putet; præmiis etiam, quæ capit illa ætas, evocetur. 21 parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia; et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et hæsit circa formas litterarum. nec si quid discere satis non est, ideo nec necesse est. 22 quodsi nemo reprehendit patrem, qui hæc non negligenda in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quæ domi suæ recte faceret, in publicum promit? atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. 23 an Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius ætatis philosopho, voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset? 24 fingamus igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia? neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvuli discant. 25 obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur. quæ causa est præcipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint non ordine. quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur. 26 sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit. non excludo autem, id quod est inventum irritandæ ad discendum infantiæ gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre; vel si quid aliud, quo magis illa ætas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit. 27 cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellæ quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus. nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra præscriptum egredi poterit) et celerius ac sæpius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis. 28 non est aliena res, quæ fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi. nam cum sit in studiis præcipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret; unde sequitur alter dictandi, quæ transferenda sunt, labor. 29 quare cum semper et ubique tum præcipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse. 30 syllabis nullum compendium est; perdiscendæ omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quæque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur. 31 quin immo ne primæ quidem memoriæ temere credendum; repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat. 32 incredibile est, quantum moræ lectioni festinatione adiiciatur. hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quæ iam sciunt diffidentibus. 33 certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas. 34 nam prospicere in dextrum (quod omnes præcipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. illud non pænitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat. 35 protinus enim potest interpretationem linguæ secretioris, quas Græci γλώσσας vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes. 36 prosequitur hæc memoria in senectutem et impressa animo rudi usque ad mores proficiet. etiam dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. nam et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea præcipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc loquimur, ætatibus, quæ nihildum ipsæ generare ex se queunt, prope sola est, quæ iuvari cura docentium possit. 37 non alienum fuerit exigere ab his ætatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quædam versusque adfectatæ difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant; χαλινοί Græce vocantur. res modica dictu, qua tamen omissa multa linguæ vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑