Plinius Maior, Naturalis Historia
Metalla nunc ipsæque opes et rerum pretia dicentur , tellurem intus exquirente cura multiplici modo, quippe alibi divitiis foditur quærente vita aurum, argentum , electrum, æs, alibi deliciis gemmas et parietum lig norumque pigmenta, alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella cædesque. persequimur omnes eius fibras vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere aliquando aut intremescere illam, ceu vero non hoc indignatione sacræ parentis exprimi possit. imus in viscera et in sede manium opes quærimus, tamquam parum benigna fertilique qua calcatur. et inter hæc minimum remediorum gratia scrutamur, quoto enim cuique fodiendi causa medicina est? quamquam et hoc summa sui parte tribuit ut fruges, larga facilisque in omnibus, quæcumque prosunt. illa nos peremunt, illa nos ad inferos agunt, quæ occultavit atque demersit, illa, quæ non nascuntur repente, ut mens ad inane evolans reputet, quæ deinde futura sit finis omnibus sæculis exhauriendi earn, quo usque penetratura avaritia. quam innocens, quam beata, immo vero etiam delicata esset vita, si nihil aliunde quam supra terras concupisceret, breviterque, nisi quod secum est! Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat unam vitæ invenisse pestem, nisi in pretio esset auri etiam sanies. quærebat argentum avaritia; boni consuluit interim invenisse minium rubentisque terræ excogitavit usum. heu prodiga ingenia, quot modis auximus pretia rerum! accessit ars picturæ, et aurum argentumque cælando carius fecimus. didicit homo naturam provocare. auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines cælare iuvit ac per obscenitates bibere. abiecta deinde sunt hæc ac sordere coepere, ut auri argentique nimium fuit. murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum opum, hæc vera luxuriæ gloria existimata est, habere quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis. turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices, ac temulentiæ causa tenere Indiam iuvat. aurum iam accessio est,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
