Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 23, cap. præf

Peracta cerealium in medendo quoque natura est omniumque, quæ ciborum aut florum odorumve gratia proveniunt supina tellure. non cessit iis Pomona partesque medicas et pendentibus dedit, non contenta protegere arborumque umbra alere quæ diximus, immo velut indignata plus auxili inesse his, quæ longius a cælo abessent quæque postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse inde, et sic inducto cælum spectare, pascique et nunc ex se posse sine frugibus. ergo, Hercule, artes in primis dedit vitibus, non contenta delicias etiam et odores atque unguenta omphacio et oenanthe ac massari, quæ suis locis diximus, nobiliter instruxisse. 'Plurimum, inquit, homini voluptatis ex me est. ego sucum vini, liquorem olei gigno, ego palmas et poma totque varietates, neque, ut Tellus, omnia per labores, aranda tauris, terenda areis, deinde saxis, ut quando quantove opere cibi fiant? at ex me parata omnia nec cura laboranda, sed sese porrigentia ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia'. certavit ipsa secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam voluptatis. Folia vitium et pampini capitis dolores inflammationesque corporum mitigant cum polenta, folia per se ardores stomachi ex aqua frigida, cum farina vero hordei articularios morbos. pampini triti et inpositi tumorem omnem siccant, sucus eorum dysintericis infusus medetur. lacrima vitium, quæ veluti cummis est, lepras et lichenas et psoras nitro ante præparatas sanat. eadem cum oleo sæpius pilis inlitis psilotri effectum habet, maximeque quam virides accensæ vites exudant, qua et verrucæ tolluntur . pampini sanguinem excreantibus et mulierum a conceptu defectioni diluti potu prosunt. cortex vitium et folia arida vulnerum sanguinem sistunt ipsumque vulnus conglutinant. vitis albæ, viridis tusæ, suco inpetigines tolluntur. cinis sarmentorum vitium et vinaceorum condylomatis et sedis vitiis medetur ex aceto, item luxatis et ambustis et lienis tumori cum rosaceo et ruta et aceto. item igni sacro ex vino citra oleum aspergitur et intertrigini . et pilos absumit. dant et bibendum cinerem sarmentorum ad lienis remedia aceto conspersum ita, ut bini cyathi in tepida aqua bibantur utque qui biberit in lienem iaceat. claviculæ ipsæ, quibus repunt vites, tritæ ex aqua potæ sistunt vomitionum consuetudinem. cinis vitium cum axungia vetere contra tumores proficit, fistulas purgat, mox et persanat, nervorum dolores frigore ortos contractionesque , contusas vero partes vel cum oleo, carnes excrescentes in ossibus cum aceto et nitro, scorpionum et canum plagas cum oleo. corticis per se cinis conbustis pilos reddit. Omphacium qua fieret ratione incipientis uvæ pubertate, in unguentorum loco docuimus. nunc ad medicinam de eo pertinentia indicabimus. sanat ea quæ in umore sint ulcera, ut oris, tonsillarum, genitalium. oculorum claritati plurimum confert, scabritiæ genarum ulceribusque angulorum, nubeculis, ulceribus quacumque in parte manantibus, cicatricibus marcidis, ossibus purulente limosis. mitigatur vehementia eius melle aut passo. prodest et dysintericis, sanguinem excreantibus, anginis. Omphacio cohæret oenanthe, quam vites silvestres ferunt, dicta nobis in unguenti ratione. laudatissima in Syria, maxime circa Antiochiæ et Laodiceæ montes et ex alba vite. refrigerat, astringit, vulneribus inspergitur, stomacho inlinitur, utilis urinæ, iocineris, capitis doloribus, dysintericis, coeliacis, cholericis, contra fastidia obolo ex aceto pota. siccat manantes capitis eruptiones, efficacissima ad vitia, quæ sint in umidis, ideo et oris ulceribus et verendis ac sedi cum melle et croco. alvum sistit, genarum scabritiem emendat oculorumque lacrimationes, ex vino stomachi dissolutionem, ex aqua frigida pota sanguinis excreationes. cinis eius ad collyria et ad ulcera purganda et paronychia et pterygia probatur. uritur in furno, done panis percoquatur.—Massaris odoribus tantum gignitur, omniaque ea aviditas humani ingeni nobilitavit rapere festinando.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑