Plinius Maior, Naturalis Historia
Maximum hine opus naturæ ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quæ vivat. nemo id parvum ac modicum existimaverit , nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut bellum naturæ dicetur , odia amicitiæque rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod Græci sympathiam et antipathiam appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus , aquas sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque, ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente a sese, adamanta, rarum opum gaudium, Infragilem omni cetera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quæque alia in suis locis dicemus paria vel maiora miracula. tantum venia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
