Plinius Maior, Naturalis Historia
Siderum quoque tempestatumque ratio vel imperitis facili atque indubitato modo demonstrata est, vereque intellegentibus non minus conferunt rura deprehendendo cælo quam sideralis scientia agro colendo. proximam multi hortorum curam fecere; nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos scientiæ gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes tam multa præterisse, nulla mentione habita tot rerum sponte curave provenientium, præsertim cum plerisque earum pretio usuque vitæ maior etiam quam frugibus perhibeatur auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur utilitatibus quæque non solum terras omnes, verum etiam maria replevere, seritur ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum, sed in qua non occurrit vitæ parte? quodve miraculum maius, herbam esse quæ admoveat Ægyptum Italiæ in tantum, ut Galerius a freto Siciliæ Alexandriam septimo die pervenerit, Balbillus sexto, ambo præfecti, æstate vero post xv annos Valerius Marianus ex prætoriis senatoribus a Puteolis nono die lenissumo flatu? herbam esse quæ Gadis ab Herculis columnis septimo die Ostiam adferat et citeriorem Hispaniam quarto, provinciam Narbonensem tertio, Africam altero, quod etiam mollissimo flatu contigit C. Flavio legato Vibi Crispi procos.? audax vita, scelerum plena! aliquid seri, ut ventos procellasque capiat, et parum esse fluctibus solis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis, sed, quamvis amplitudini antemnarum singulæ arbores sufficiant , super eas tamen addi velorum alia vela, præterque in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem, denique tam parvo semine nasci quod orbem terrarum ultro citro portet, tam gracili avena, tam non alte a tellure tolli, neque id viribus suis necti, sed fractum tunsumque et in mollitiem lanæ coactum iniuria, ac summa audacia pervehi mare! nulla exsecratio sufficit contra inventorem (dictum suo loco nobis), cui satis non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepultus . ac nos priore libro imbres et flatus cavendos frugum causa victusque præmonebamus: ecce seritur hominis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos in mari optet. propterea , ut sciamus favisse Poenas, nihil gignitur facilius; ut sentiamus nolente seri natura, urit agrum deteriorelnque etiam terrain facit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
