Plinius Maior, Naturalis Historia
Externæ arbores indocilesque nasci alibi quam ubi coepere et quæ in alienas non commeant terras hactenus fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum omnium peculiaris parens videri potest Italia. noscentes tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas , quamquam et colendi maxima in natura portio est. illud satis mirari non queo, interisse quarundam memoriam atque etiam nominum quæ auctores prodidere notitiam . quis enim non communicato orbe terrarum maiestate Romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac societate festæ pacis omniaque, etiam quæ ante occulta fuerant, in promiscuo usu facta? at Hercules non reperiuntur qui norint multa ab antiquis prodita. tanto priscorum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia annorum inter principia litterarum Hesiodo præcepta agricolis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint non solum postea inventa, verum etiam ea quæ invenerant prisci, desidia rerum internecione memoriæ indicta. cuius vitii causas quis alias quam publicas mundi invenerit? nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et avaritiæ tancum artes coluntur. antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunæ necesse erat animi bona exercere, regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has præferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et præmia et opera vitæ. posteris laxitas mundi e; rerum amplitudo damno fuit. postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quæstu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo , pessum iere vitæ pretia omnesque a maximo bono liberales dictæ artes in contrarium cecidere ac servitute sola profici coeptum. hanc alius alio modo et in aliis adorare , eodem tamen habendique ad spes omnium tendente voto. passim vero etiam egregii aliena vitia quam bona sua colere malle. ergo Hercules voluptas vivere coepit, vita ipsa desiit. sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus fecit, quamquam videmus Vergilium præcellentissimum vatem ea de causa hor???orum dotes fugisse et in his quæ rettulit flores modo rerum decerpsisse, beatum felicemque gratiæ quindecim omnino generibus uvarum nominatis, tribus oleæ, totidem pirorum, malo vero tantum Assyrio, ceteris omnibus neglectis. Vnde autem potius incipiamus quam a vitibus? quarum principatus in tantum peculiaris Italiæ est, ut vel hoc uno omnia gentium vicisse etiam odorifera possit videri bona, quamquam ubicumque pubescentium odori nulla suavitas præfertur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
