Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. præf

Animalium omnium quæ nosci potuere naturæ generatim membratimque ita se habent. restat ut neque ipsa anima carentia — quandoquidem nihil sine ea vivit —, terra edita et inde eruta, dicantur ac nullum sileatur rerum naturæ opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque munus homini datum arbores silvæque intellegebantur. hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus, libro vestis. etiam nunc gentes sic degunt. quo magis ac magis admirari subit his a principiis cædi montes in marmora, vestes ad Seras peti, unionem in Rubri maris profunda, zmaragdum in ima tellure quæri. ad hoc excogitata sunt aurium vulnera, nimirum quoniam parum erat collo, crinibus , manibus gestari, nisi infoderentur etiam corpori. quam ob rem sequi par est ordinem vitæ et arbores ante alia dicere ac moribus primordia ingerere nostris.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑