Plinius Maior, Naturalis Historia
Libros Naturalis Historiæ, novicium Camenis Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime Imperator ; sit enim hæc tui præfatio, verissima, dum maxim i consenescit in patre. namque tu solebas nugas esse aliquid meas putare, ut obiter emolliam Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum): ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit quam volebat existimari a Veraniolis suis et Fabullis. simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime non fieri questus es in alia procaci epistula nostra, ut in quædam acta exeat sciantque omnes quam ex æquo tecum vivat imperium. triumphalis et censorius tu sexiesque consul ac tribuniciæ potestatis particeps et, quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini præstas, præfectus prætorii eius omniaque hæc rei publicæ es: nobis quidem qualis in castrensi contubernio, nec quicquam in te mutavit fortunæ amplitude, nisi ut prodesse tantundem posseset velles. itaque cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et longius etiam summoves ingenii fascibus. fulgurare in nullo umquam verius dicta vis eloquentiæ, tribunicia potestas facundiæ. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto fratris amas! quantus in poetica es! o magna fecunditas animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris excogitasti . Sed hæc quis possit intrepidus æstimare subiturus ingenii tui iudicium, præsertim lacessitum? neque enim similis est condicio publicantium et nominatim tibi dicantium . tum possem dicere: 'Quid ista legis, Imperator? humili vulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbæ, denique studiorum otiosis. quid te iudicem facis? cum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo. Maiorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem.' præterea est quædam publica etiam eruditorum reiectio. utitur illa et M. Tullius extra omnem ingenii aleam positus et, quod miremur, per advocatum defenditur: nec doctissimis. Manium Persium hæc legere nolo, Iunium Congium volo. quod si hoc Lucilius, qui primus condidit stili nasum, dicendum sibi putavit, Cicero mutuandum, præsertim cum de re publica scriberet, quanto nos causatius ab aliquo iudice defendimur? sed hæc ego mihi nunc patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert, sortiatur aliquis iudicem an eligat, multumque apparatus interest 'apud invitatum hospitem et oblatum. cum apud Catonem, ilium ambitus hostem et repulsis tamquam honoribus inemptis gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias deponerent candidati, hoc se facere, quod tum pro innocentia ex rebus humanis summum esset, profitebantur. inde illa nobilis M. Ciceronis suspiratio: O te felicem, M. Porci, a quo rem inprobam petere nemo audet! cum tribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat Gracchus, hoc adtestabatur vel inimico iudici se probari posse. adeo summum quisque causæ suæ iudicem facit quemcumque, cum eligit. unde provocatio appellatur. te quidem in excelsissimo generis humani fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione præditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio, et ideo curant, quæ tibi dicantur ut digna sint. verum dis lacte rustici multæque gentes et mola litant salsa qui non habent tura, nec ulli fuit vitio deos colere quoquo modo posset. Meæ quidem temeritati accessit hoc quoque, quod levioris operæ hos tibi dedicavi libellos. nam nec ingenii sunt capaces, quod alioqui in nobis perquam mediocre erat, neque admittunt excessus aut orationes sermonesve aut casus mirabiles vel eventus varios, iucunda dictu aut legentibus blanda sterili materia: rerum natura, hoc est vita, narratur, et hæc sordidissima sui parte ac plurimarum rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris etiam, cum honoris præfatione ponendis. præterea iter est non trita auctoribus via nec qua peregrinari animus expetat. nemo apud nos qui idem temptaverit, nemo apud Græcos qui unus omnia ea tractaverit. magna pars studiorum amoenitates quærimus; quæ vero tractata ab aliis dicuntur inmensæ subtilitatis, obscuris rerum tenebris premuntur. Ante omnia attingenda quæ Græci τῇ ἐγκυκλίου παιδείᾳ vocant, et tamen ignota aut incerta ingeniis facta; alia vero ita multis prodita, ut in fastidium sint adducta. res ardua vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, onnibus vero naturam et naturæ sua omnia. itaque etiam non assecutis voluisse abunde pulchrum atque magnificum est. Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam eorum esse, qui difficultatibus victis utilitatem iuvandi prætulerint gratiæ placendi, idque iam et in aliis operibus ipse feci et profiteor mirari me T. Livium, auctorem celeberrimum, in historiarum suarum, quas repetit ab origine urbis, quodam volumine sic orsum: iam sibi satis gloriæ quæsitum, et potuisse se desidere, ni animus inquies pasceretur opere. profecto enim populi gentium victoris et Romani nominis gloriæ, non suæ, composuisse illa decuit. mains meritum esset operis amore, non animi causa, perseverasse et hoc populo Romano præstitisse, non sibi.XX rerum dignarum cura —quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse, non libros—lectione voluminum circiter II, quorum pauca admodum studiosi attingunt propter secretum materiæ, ex exquisitis auctoribus centum inclusimus XXXVI voluminibus, adiectis rebus plurimis, quas aut ignoraverant priores aut postea invenerat vita. nec dubitamus multa esse quæ et nos præterierint. homines enim sumus et occupati officiis subsicivisque temporibus ista curamus, id est nocturnis, ne quis vestrum putet his cessatum horis. dies vobis inpendimus, cum somno valetudinem computamus, vel hoc solo præmio contenti, quod, dum ista, ut ait M. Varro, musinamur, pluribus horis vivimus. profecto enim vita vigilia est. quibus de causis atque difficultatibus nihil auso promittere hoc ipsum tu præstas, quod ad te scribimus. hæc fiducia operis, hæc est indicatura. multa valde pretiosa ideo videntur, quia sunt templis dicata. Vos quidem omnes, patrem, te fratremque, diximus opere iusto, temporum nostrorum historiam orsi a fine Aufidii. ubi sit ea, quæres. iam pridem peracta sancitur et alioqui statutum erat heredi mandare, ne quid ambitioni dedisse vita iudicaretur. proinde occupantibus locum faveo, ego vero et posteris, quos scio nobiscum decertaturos, sicut ipsi fecimus cum prioribus. argumentum huius stomachi mei habebis quod in his voluminibus auctorum nomina prætexui. est enim benignum, ut arbitror, et plenum ingenui pudoris fateri per quos profeceris, non ut plerique ex iis, quos attigi, fecerunt. scito enim conferentem auctores me deprehendisse a iuratissimis ex proximis veteres transcriptos ad verbum neque nominatos, non illa Vergiliana virtute, ut certarent, non Tulliana simplicitate, qui de re publica Platonis se comitem profitetur, in consolatione filiæ Crantorem, inquit, sequor, item Panætium de officiis, quæ volumina ediscenda, non modo in manibus cotidie habenda, nosti. obnoxii profecto animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, cum præsertim sors fiat ex usura. Inscriptionis apud Græcos mira felicitas:κηρίον inscripsere, quod volebant intellegi favum, alii κέρας ʼαμαλθείας, quod copiæ cornu, ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum; iamἴα, μοῦσαι,πανδέκται, ἐγχειρίδια,λειμών, πίναξ, σχεδίων:: inscriptiones , propter quas vadimonium deseri possit; at cum intraveris, di deæque, quam nihil in medio invenies! nostri graviores Antiquitatium, Exemplorum Artiumque , facetissimi Lucubrationum, puto quiaBibaculus erat et vocabatur paulo minus asserit Varro in satiris suis Sesculixe et Flextabula apud Græcos desiit nugari Diodorus et βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit. Apion quidem grammaticus -hic quem Tiberius Cæsar cymbalum mundi vocabat, cumpropriæ famæ tympanum potius videri posset—immortalitate donari a se scripsit ad quos aliqua componebat. me non pænitet nullum festiviorem excogitasse titulum et, ne in totum videar Græcos insectari, ex illis mox velim intellegi pingendifingendique conditoribus, quos in libellis his invenies absoluta opera et illa quoque, quæ mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse, ut APELLES FACIEBAT aut POLYCLITUS, tamquam inchoata semper arte et inperfecta, ut contra iudiciorum varietates superesset artifici regressus ad veniam velut emendaturo quicquid desideraretur, si non esset interceptus. quare plenum verecundiæ illud, quod omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta ILLE FECIT, quæ suis locis reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea. Ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his solis, sed et omnibus quos edidi, ut obiter caveam istos Homeromastigas (ita enim verius dixerim), quoniam audio et Stoicos et dialecticos Epicureosque—nam de grammaticis semper expectavi—parturire adversus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus facere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant. ceu vero nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam, et proverbium inde natum suspendio arborem eligendi. non queo mihi temperare quo minus ad hoc pertinentia ipsa censorii Catonis verba ponam, ut appareat etiam Catoni de militari disciplina commentanti, qui sub Africano, immo vero et sub Hannibale didicisset militare et ne Africanum quidem ferre potuisset, qui imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui obtrectatione alienæ scientiæ famam sibi aucupantur: Quid enim? ait in eo volumine, scio ego, quæ scripta sunt si palam proferantur, multos fore qui vitilitigent , sed ii potissimum, qui veræ laudis expertes sunt. eorum ego orationes sivi præterfluere. nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quæ ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi larvas luctari. quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. ergo securi etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis et litigatoribus composuit—quid enim illi aliud quam litigant aut litem quærunt?—, exequemur reliqua propositi. quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, quid singulis contineretur libris, huic epistulæ subiunxi summaque cura, ne legendos eos haberes, operam dedi. tu per hoc et aliis præstabis ne perlegant, sed, ut quisque desiderabit aliquid, id tantum quærat et sciat quo loco inveniat. hoc ante me fecit in litteris nostris Valerius Soranus in libris, quos ἐποπτίδων inscripsit
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
