Plinius Maior, Naturalis Historia
Omnia plenilunio maria purgantur, quædam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula est Solis boves ibi stabulari. his addit — ut nihil, quod equidem noverim, præteream — Aristoteles nullum animal nisi æstu recedente expirare. observatum id multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine compertum .
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
