Plinius Maior, Naturalis Historia
Celebre fanum habet Veneris Paphos, in cuius quandam aream non inpluit, item in Nea, oppido Troadis, circa simulacrum Minervæ; in eodem et relicta sacrificia non putrescunt. iuxta Harpasa oppidum Asiæ cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum pæninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. at circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vestigia evelli in altero non possint, in altero sisti. Locris et Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilio terræ motum adnotatum est, in Lycia vero semper a terræ motu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano frumentum satum non nascitur; ad aras Mucias in Veiente et apud Tusculanum et in silva Ciminia loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino natum fænum ibi noxium, extra salubre est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
