Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 93

Motus enim terræ sileantur et quicquid est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terræ miracula potius dicamus quam scelera naturæ. et, Hercules, non cælestia enarratu difficiliora fuerint. metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot sæculis suboriens , cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinæ, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant; gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculæ interque eos candor alicuius præter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot sæculis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut Soracte vicino urbi tractu, aliubi præter hominem ceteris animantibus, nonnumquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano! spiracula vocant, alii Charonea, scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Ampsancti ad Mephitis ædem locum, quem qui intravere moriuntur ; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnæ sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinant, ut Delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causæ adferre mortalium quispiam quam diffusæ per omne naturæ subinde aliter atque aliter numen erumpens?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑