Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 9

Armenia autem Maior incipit a Parihedris montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappa- dociæ et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiæ haut minus claro amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium Mesopotamiæ facit inter duos amnes exituræ; quod interest ibi, tenent Arabes Orroei. sic finem usque in -Adiabenen perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in læva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen, longitudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt Absarrum, discreta ab illa. Cyrus oritur in Heniochis montibus, quos alii Coraxicos vocavere, Araxos eodem monte quo Euphrates, VI p. intervallo, auctusque amne Vsi et ipse, ut plures existimavere, Cyro defertur in Caspium mare. oppida celebrantur in Minore Cæsarea, Aza, Nicopolis, in Maiore Arsamosata Euphrati proximum, Tigri Carcathiocerta, in excelso autem Tigranocerta, at in campis iuxta Araxen Artaxata. universæ magnitudinem Aufidius quinquagiens centena milia prodidit, Claudius Cæsar longitudinem a Dascusa ad confinium Caspii maris XIII p., latitudinem dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. dividitur, quod certum est, in præfecturas, quas strategias vocant, quasdam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus CXX. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim Cerauni nec Adiabene regio. quod interest spatii, Cepheni tenent; ab his iuga ultra Adiabeni tenent, per convalles autem proximi Armeniæ sunt Menobardi et Moscheni. Adiabenen Tigris et montes invii cingunt. ab læva eius regio Medorum est ad prospectum Caspii maris. ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque Caucasis montibus cingitur. incolæ per confinium Armeniæ nunc dicentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑