Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 5, cap. 9

Adhæret Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostium Timosthenes |XXVI|.XXXVIII p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Mæotis Eratosthenes |XV|.XLV, universam vero cum Ægypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus L???.XIII.DCCL. maria eius conplura ab accolis traxere nomina: quare simul indicabuntur. Proxima Africæ incolitur Ægyptus, introrsus ad meridiem recedens, done a tergo prætendantur Æthiopes. inferiorem eius partem Nilus dextera lævaque divisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco, CLXX passuum intervallo. quam ob causam inter insulas quidam Ægyptum retulere, ita se findente Nilo, ut triquetram terræ figuram efficiat, ideoque multi Græcæ litteræ vocabulo Delta appellavere Ægyptum. mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad Canopicum ostium CXLVI, ad Pelusiacum CLVI est. summa pars contermina Æthiopiæ Thebais vocatur. dividitur in præfecturas oppidorum, quasνόμους vocant: Ombiten, Apollonopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antæopoliten, Aphroditopoliten , Lycopoliten. quæ iuxta Pelusium est regio nomos habet Pharbæthiten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis Iovis oraculum, Oxyrynchiten, Leontopoliten, Athribiten, Cynopoliten, Hermopoliten, Xoiten, Mendesium, Sebennyten, Cabasiten, Latopoliten, Heliopoliten, Prosopiten, Panopoliten, Busiriten, Onuphiten, Saiten, Ptenethum, Ptemphum, Naucratiten , Meteliten, Gynæcopoliten, Menelaiten, Alexandriæ regionem, item Libyæ, Mareotis. Heracleopolites est in insula Nili longa p. L???, in qua et oppidum, Herculis appellatum . Arsinoitæ duo sunt; hi et Memphites usque ad summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitæ. quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten. inter Arsinoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL aut, ut Mucianus tradit, CCCCL et altitudinis quinquaginta passuum, manu factus, a rege qui fecerat Moeridis appellatus . inde LXII p. abest Memphis, quondam arx Ægypti regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter, ad scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta, XV. Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quæsitus sine bellis, quæ ceteras omnes terras invenere, originem, ut Iuba rex potuit exquirere, in monte inferioris Mauretaniæ non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem vocant Nilidem. ibi pisces reperiuntur alabetæ, coracini, siluri. crocodilus quoque inde ob argumentum hoc Cæsareæ in Iseo dicatus ab eo spectatur hodie. præterea observatum est, prout in Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere. ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in Cæsariensis Mauretaniæ gente Masæsylum erumpit et hominum coetus veluti circumspicit, isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur rursus XX dierum desertis ad proximos Æthiopas atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile est, illo quem Nigrim vocavere. inde Africam ab Æthiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios Æthiopas secat, cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam vastæ magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breviore, transvolet, circa clarissimam earum Meroen Astabores lævo alveo dictus, hoc est ramus aquæ venientis e tenebris, dextra vero Astosapes, quod lateris significationem adicit, nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per aliquot milia et in totum Homero Ægyptus aliisque Triton. subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis , postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum Æthiopum, qui Catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in Ægyptium mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus Ægyptum fecundus innatat terræ. Causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum, ultra in ora acto mari, aut imbres Æthiopiæ æstivos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe. Timæus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem vapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. verum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi. id evenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpendiculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbræ, plerisque e diverso opinatis largiorem fluere ad septentriones sole discedente, quod in cancro et leone evenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum et austrinum polum reverso sorberi et ob id parcius fluere. sed Timæo si quis extrahi posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis sine fine adest. Incipit crescere luna nova, quæcumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in virgine isdem quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut præfectos navigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensuræ notis deprehenduntur. Iustum incrementum est cubitorum XVI. minores aquæ non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hæ serendi tempora absumunt solo madente, illæ non dant sitiente. utrumque reputat provincia. in XII cubitis famem sentit, in XIII etiamnum esurit, XIIII cubita hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum incrementum ad hoc ævi fuit cubitorum XVIII Claudio principe, minimum V Pharsalico bello, veluti necem Magni prodigio quodam flumine aversante. cum stetere aquæ, apertis molibus admittuntur. ut quæque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras. Dicionis Ægyptiæ esse incipit a fine Æthiopiæ Syene; ita vocatur pæninsula M passuum ambitu, in qua castra sunt, latere Arabiæ, et ex adverso insula estIIII, Philæ, DC p. a Nili fissura, unde appellari diximus Delta. hoc spatium edidit Artemidorus et in eo CCL oppida fuisse, Iuba CCCC p., Aristocreon ab Elephantide ad mare DCCL. Elephantis insula intra novissimum catarracten IIII p. et supra Syenen XVI habitatur, navigationis Ægyptiæ finis, ab Alexandria DLXXXV p.: in tantum erravere supra scripti. ibi Æthiopicæ veneunt naves; namque eas plicatiles umeris transferunt, quotiens ad catarractas ventum est. Ægyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase regnante habitata præfert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur tamen Apollinis, mox Leucotheæ, Diospolis Magna, eadem Thebe portarum centum nobilis fama, Coptos, Indicarum Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus, Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII.D p. in Libyam remotum a flumine. dein Ptolemais et Panopolis ac Veneris iterum et in Libyco Lycon, ubi montes finiunt Thebaidem. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et supra dictum Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco turres quæ pyramides vocantur, et labyrinthus, in Moeridis lacu nullo addito ligno exædificatus, et oppidum Crialon. unum præterea intus et Arabiæ conterminum claritatis magnæ, Solis oppidum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑