Plinius Maior, Naturalis Historia
totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. ea, quæ ex iis smaragdo similis est, sæpe transversa linea alba media præcingitur et monogrammos vocatur; quæ pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem Magicam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt.—Est et onychi iuncta quæ iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et stellata rutilis punctis. est et sali Megarico similis et velut fumo infecta, quæ capnias vocatur. magnitudine XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis thoracatam. Reddetur et per se cyanos, accommodato paulo ante et iaspidi nomine a colore cæruleo. optima Scythica, dein Cypria, postremo Ægyptia. adulteratur maxime tinctura , idque in gloria est regum Ægypti; adscribitur et qui primus tinxit. dividitur autem et hæc in mares feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet.— Cæruleæ et sappiri, rarumque ut cum purpura. optimæ apud Medos, nusquam tamen perlucidæ. præterea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris. quæ sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur. Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quæ ab iis descendant. principatum amethysti tenent Indicæ, sed in Arabiæ quoque parte, quæ finitima Syriæ Petra vocatur, et in Armenia minore et Ægypto et Galatia reperiuntur , sordidissimæ autem vilissimæque in Thaso et Cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini colorem accedens, priusquam eum degustet, in violam desinat fulgor, alii quia sit quiddam in purpura illa non ex toto igneum, sed in vini colorem deficiens. perlucent autem omnes violaceo decore, scalpturis faciles. Indica absolutum Phoenices purpuræ colorem habet. ad hanc tinguentium officinæ dirigunt vota. fundit autem aspectu leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem. alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc colorem Indi socon vocant, talemque gemmam socondion. dilutior ex eodem sapenos vocatur, eademque pharanitis in contermino Arabiæ, gentis nomine. quartum genus colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descendit albicante purpuræ defectu. hoc minime probatur, quando præcellens debeat esse in suspectu velut ex carbuncu refulgens quidam leniter in purpura roseus nitor. tales aliqui malunt pæderotas vocare, alii anterotas, multi Veneris genam. Magorum vanitas ebrietati eas resistere promittit et inde appellatas, præterea, si lunæ nomen ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere veneficiis , iam vero quoquo modo adesse reges adituris, grandinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam demonstrant. nec non in smaragdis quoque similia promisere , si aquilæ scalperentur aut scarabæi, quæ quidem scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani arbitror. Multum ab hac distat hyacinthos, ab vicino tamen colore descendens. differentia hæc est, quod ille emicans in amethysto fulgor violaceus diluitur hyacintho primoque aspectu gratus evanescit, antequam satiet, adeoque non inplet oculos, ut pæne non attingat, marcescens celerius nominis sui flore. — Hyacinthos Æthiopia mittit et chrysolithos aureo fulgore tralucentes. præferuntur his Indicæ et, si variæ non sint, Tibarenæ. deterrimæ autem Arabicæ, quoniam turbidæ sunt et variæ, fulgoris interpellati nubilo macularum, etiam quæ limpidæ contigere, veluti scobe refertæ. optimæ sunt quæ in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. hæ funda includuntur perspicuæ, ceteris subicitur aurichalcum, tametsi exiere iam de gemmarum usu. — Appellantur aliquæ et chryselectroe, in colorem electri declinantes , matutino tamen tantum aspectu. Ponticas deprehendit levitas. quædam duræ sunt ac rufæ, quædam molles, sordidæ. Bocchus auctor est et in Hispania repertaset quo in loco crystallum dixit ad libramentum aquæ puteis defossis erui, chrysolithon XII pondo a se visam. — Fiunt et leucochrysi interveniente candida vena. sunt et in hoc genere capniæ. sunt et vitreis similes, velut croco fulgentes; vitro adulterantur, ut visu discerni non possint; tactus deprendit, tepidior in vitreis. In eodem genere sunt melichrysi veluti per aurum sincero melle tralucente. has India fert, quamquam in duritia fragiles, non ingratas. eadem et xuthon parit, plebeiam sibi gemmam. Candidarum dux est pæderos, quamquam quæri potest, in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris prærogativa in vocabulo facta sit. sed tamen et suum genus expectatione tanta dignum. coeunt quippe in tralucidam crystallum viridis suo modo aër simulque purpuræ et quidam vini aurei nitor semper extremus in visu, sed purpura coronatus. madere videtur et singulis his et pariter omnibus, nec gemmarum esse ulla liquidior potest iucunda suavitate oculis. hæc laudatissima est in Indis, apud quos sangenon vocatur, proxima in Ægypto, ubi syenites, tertia in Arabia, verum scabra, tum Pontica, quæ mollius radiat, Thasia, et ipsa mollior, et Galatica et Thracia et Cypria. vitia earum languor aut alienis turbari coloribus et quæ ceterarum. Proxima candicantium est asteria. principatum habet proprietate nature, quod inclusam lucem pupilla quadam continet. hanc transfundit cum inclinatione velut intus ambulantem alio atque alio loco reddens. eadem contraria soli regerit candicantes radios in modum stellæ, unde nomen invenit. difficiles in India natæ ad cælandum . præferuntur Carmanicæ. Similiter candida est quæ vocatur astrion, crystallo propinqua, in India nascens et in Patalenes litoribus. huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunæ. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat et regerat. optimam in Carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam vocari quæ sit deterior; pessimam vero lanternarum lumini similem. celebrant et astrioten, mirasque laudes eius in Magicis artibus Zoroastren cecinisse produnt.— Astolon Sudines dicit oculis piscium similem esse, radiare fulgore candido ut solem. Est inter candidas et quæ ceraunia vocatur, fulgorem siderum rapiens, ipsa crystallina, splendoris cærulei, in Carmania nascens. Zenothemis fatetur albam esse, sed habere intus stellam coruscantem; fieri et hebetes ceraunias, quas in nitro et aceto maceratas per aliquot dies concipere stellam eam, quæ post totidem menses relanguescat. Sotacus et alia duo genera fecit cerauniæ, nigræ rubentisque [similes eas esse securibus]. ex his quæ nigræ sint ac rotundæ, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes; bætulos vocari; quæ vero longæ sint, ceraunias. faciunt et aliam raram admodum, Magorum studiis expetitam, quoniam non aliubi inveniatur quam in loco fulmine icto. Proximum cerauniæ nomen apud eos habet quæ vocatur iris. effoditur in quadam insula Rubri maris, quæ - distat a Berenice urbe LX p., cetera sui parte crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus cælestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admirationem sui augens. sexangulam esse ut crystallum constat , sed aliqui scabris lateribus et angulis inæqualibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsæ habeant, sed ut repercussu parietum elidant; optima quæ maximos arcus facit simillimosque cælestibus. est et alia iritis, cetera similis, sed prædura. hanc Orus crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in Perside.— Similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quæ vocaturleros, alba nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum. Expositis per genera colorum principalibus gemmis reliquas per litterarum ordinem explicabimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
