Plinius Maior, Naturalis Historia
opus id fecisse dicuntur CXX hominum. ipse rex, cum surrecturus esset verereturque, ne machinæ ponderi non sufficerent, quo maius periculum curæ artificum denuntiaret , filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis effectum est, ut, cum oppidum id expugnaret Cambyses rex ventumque esset incendiis ad crepidines obelisci, extingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis. sunt et alii duo, unus a Zmarre positus, alter a Phio sine notis, quadragenum octonum cubitorum. Alexandriæ statuit unum Ptolemæus Philadelphus octoginta cubitorum. exciderat eum Necthebis rex purum, maiusque opus in devehendo statuendove inventum est quam in excidendo. a Satyro architecto aliqui devectum tradunt rate, Callixenus a Phoenice, fossa perducto usque ad iacentem obeliscum Nilo, navesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex eodem lapide ad rationem geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea egestis laterculis adlevatas naves excepisse onus; statutum autem in sex talis e monte eodem, et artificem donatum talentis L. hic fruit in Arsinoeo positus a rege supra dicto munus amoris, coniuge eademque sorore Arsinoe. inde eum navalibus incommodum Maximus quidam præfectus Ægypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii duo sunt Alexandreæ ad portum in Cæsaris templo, quos excidit Mesphres rex, quadragenum binum cubitorum. Super omnia accessit difficultas mari Romam devehendi, spectatis admodum navibus. divus Augustus eam, quæ priorem advexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis navalibus dicaverat; incendio consumpta ea est. divus Claudius aliquot per annos adservatam, qua C. Cæsar inportaverat , omnibus quæ umquam in mari visa sunt mirabiliorem , in ipsa turribus Puteolis e pulvere exædificatis, perductam Ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura navium, quæ Tiberi subvehant, quo experimento patuit non minus aquarum huic amni esse quam Nilo. is autem obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit, excisus est a rege Psemetnepserphreo, quo regnante Pythagoras in Ægypto fuit, LXXXV pedum et dodrantis præter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo Martio, novem pedibus minor, a Sesothide. inscripti ambo rerum naturæ interpretationem Ægyptiorum philosophia continent.—
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
