Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 35, cap. 9

quin immo certamen etiam picturæ florente eo institutum est Corinthi ac Delphis, primusque omnium certavit cum Timagora Chalcidense, superatus ab eo Pythiis , quod et ipsius Timagoræ carmine vetusto apparent, chronicorum errore non dubio. Alii quoque post hos clari fuere ante LXXXX olympiadem , sicut Polygnotus Thasius, qui primus mulieres tralucida veste pinxit, capita earum mitris versicoloribus operuit plurimumque picturæ primus contulit, siquidem instituit os adaperire, dentes ostendere, voltum ab antiquo rigore variare. huius est tabula in porticu Pompei, quæ ante curiam eius fuerat, in qua dubitatur ascendentem cum clupeo pinxerit an descendentem. hic Delphis ædem pinxit, hic et Athenis porticum, quæ Poecile vocatur, gratuito, cum partem eius Micon mercede pingeret. vel maior huic auctoritas, siquidem Amphictyones, quod est publicum Græciæ concilium, hospitia ei gratuita decrevere .—Fuit et alius Micon, qui minoris cognomine distinguitur, cuius filia Timarete et ipsa pinxit.— LXXXX autem olympiade fuere Aglaophon, Cephisodorus , Erillus, Euenor, pater Parrhasii et præceptor maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam inlustres, non tamen in quibus hærere expositio debeat festinans ad lumina artis, in quibus primus refulsit Apollodorus Atheniensis LXXXXIII olympiade. hic primus species exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure contulit . eius est sacerdos adorans et Aiax fulmine incensus, quæ Pergami spectatur hodie. neque ante eum tabula ullius ostenditur, quæ teneat oculos. Ab hoc artis fores apertas Zeuxis Heracleotes intravit olympiadis LXXXXV anno quarto, audentemque iam aliquid penicillum—de hoc enim adhuc loquamur—ad magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in LXXXVIIII olympiade positus, cum fuisse necesse est Demophilum Himeræum et Nesea Thasium, quoniam utrius eorum discipulus fuerit ambigitur. in eum Apollodorus supra scriptus versum fecit, artem ipsis ablatam Zeuxim ferre secum. opes quoque tantas adquisivit, ut in ostentatione earum Olympiæ aureis litteris in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentaret. postea donare opera sua instituit, quod nullo pretio satis digno permutari posse diceret, sicuti Alcmenam Agragantinis, Pana Archelao. fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores videtur, et athletam adeoque in illo sibi placuit, ut versum subscriberet celebrem ex eo, invisurum aliquem facilius quam imitaturum. magnificus est et luppiter eius in throno adstantibus diis et Hercules infans draconesII strangulans Alcmena matre coram pavente et Amphitryone. reprehenditur tamen ceu grandior in capitibus articulisque , alioqui tantus diligentia, ut Agragantinis facturus tabulam , quam in templo Iunonis Laciniæ publice dicarent, inspexerit virgines eorum nudas et quinque elegerit, ut quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet. pinxit et monochromata ex albo. æquales eius et æmuli o fuere Timanthes, Androcydes, Eupompus, Parrhasius.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑