Plinius Maior, Naturalis Historia
lamnas duciin speciemvitri non nisi ex optimo posse creditum. fuerat id integrum, sed id quoque iam fraude corrumpitur. Est natura mira imagines reddendi, quod repercusso aëre atque in oculos regesto fieri convenit. eadem vi sic in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa dilatatur in inmensum magnitudo imaginum. tantum interest , repercussum illum excipiat an respuat. quin etiam pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente totidem populus imaginum fiat. excogitantur et monstrifica, ut in templo Zmyrnæ dicata. id evenit figura materiæ. plurimum refert concava sint et poculi modo an parmæ Threcidicæ, media depressa an elata, transversa an obliqua, supina an infesta, qualitate excipientis figuræ torquente venientes umbras; neque enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiæ accipientis umbra. atque ut omnia de speculis peragantur in hoc loco, optima aput maiores fuerant Brundisina, stagno et ære mixtis. prælata sunt argentea; primus fecit Pasiteles Magni Pompei ætate. nuper credi coeptum certiorem imaginem reddi auro opposito aversis. Tinguit Ægyptus argentum, ut in vasis Anubim suum spectet, pingitque, non cælat, argentum. unde transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque, crescit pretium fulgoris excæcati. id autem fit hoc modo: miscentur argento tertiæ æris Cyprii tenuissimi, quod coronarium vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; conflantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi, donec se ipsa opercula aperiant. nigrescit et ovi indurati luteo, ut tamen aceto et creta deteratur. Miscuit denario triumvir Antonius ferrum, miscent æra falsæ monetæ, alii et ponderi subtrahunt, cum sit iustum LXXXIII e libris signari. igitur ars facta denarios probare, tarn iucunda plebei lege, ut Mario Gratidiano vicatim totas statuas dicaverit. mirumque, in hac artium sola vitia discuntur et falsi denarii spectatur exemplar pluribusque veris denariis adulterinus emitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
