Plinius Maior, Naturalis Historia
Varices ne nascantur, lacertæ sanguine pueris crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit oesypum cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod liquidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, mures dissecti inpositi, sanguis mustelæ cum plantagine inlitus et vivæ combustæ cinis, ex aceto ac rosaceo si pinna inlinatur vel si cera et rosaceum admisceatur, fel caninum ita, ne manu attingatur, sed pinna inlinatur, fimum gallinarum, vermium terrenorum cinis cum melle ita, ut tertio die solvantur. aliqui ex aqua inlinere malunt , alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis III, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleæ latæ potæ tollere dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem binæ in vino tritæ. eædem inlinuntur cum helxines herbæ suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt. sale, qui una cum vipera crematus sit in olla nova, sæpius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe viperino pedes perungui. et de miluo adfirmant, si inveterato tritoque quantum III digiti capiant bibatur ex aqua aut si pedes sanguineeius perunguantur. inlinun- tur et columbarum sanguine cum urtica vel pennis earum, cum primum nascentur, tritis cum urtica. quin et fimum earum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelæ aut coclearum, et cum amylo vel tragacantha. incussos articulos aranei telæ commodissime curant. sunt qui cinere earum uti malint, sicut fimi columbini cinere cum polenta et vino albo. articulis luxatis præsentaneum est sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. pernionibus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini capitis cinis aut fimi murini. quod si pura sint, ulcera cera addita ad cicatricem perducunt soricum vel glirium crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle, vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleæ, quæ nudæ inveniuntur. ulcera omnia pedum sanat cinis earum, quæ vivæ combustæ sint, fimi gallinarum cinis exulcerationes, columbini fimi ex oleo. adtritus calciamentorum veteris soleæ cinis, agninus pulmo et arietis sanant, dentis caballini contusi farina privatim subluviem, lacertæ viridis sanguis subtritos et hominum et iumentorum pedes sublitus, clavos pedum urina muli mulæve cum luto suo inlita, fimum ovium, iocur lacertæ viridis vel sanguis flocco inpositus, vermes terreni ex oleo, stelionis caput cum viticisfoliis pari modo tritum ex oleo, fimum columbinum decoctum ex aceto, verrucarum omnia genera urina canis recens cum suo luto inlita, fimi canini cinis cum cera, fimum ovium, sanguis recens murinus inlitus vel ipse mus divolsus, irenacei fel, caput lacertæ vel sanguis vel cinis totius, membrana senectutis anguium, fimum gallinæ cum oleo ac nitro. cantharides cum uva taminia intritæ exedunt, sed ita erosas aliis, quæ ad persananda ulcera demonstravimus, curari oportet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
