Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 9

Nunc prævertemur ad nostrum orbem, primumque communia animalium remedia atque eximia dicemus, sicuti e lactis usu. utilissimum cuique maternum. concipere nutrices exitiosum est; hi sunt enim infantes, qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est autem colostra prima a partu spongea densitas lactis. maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum, unde fortassis fabulæ Iovem ita nutritum dixere. dulcissimum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis. magnorum animalium et corporum facilius redditur. stomacho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam herba vescuntur, bubulum medicatius, ovillum dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam est pinguius. omne autem vernum aquatius æstivo et de novellis . probatissimum vero quod in ungue hæret nec defluit ; innocentius decoctum, præcipue cum calculis marinis. alvus maxime solvitur bubulo, minus autem inflat quodcumque decoctum. usus lactis ad omnia intus exulcerata, maxime renes, vesicam, interanea, fauces, pulmones, foris pruritum cutis, eruptiones pituitæ poti ab abstinentia nam ut in Arcadia bubulum biberent phthisici, syntectici, cachectæ, diximus in ratione herbarum. sunt inter exempla qui asininum bibendo liberati sint podagra chiragraque . medici speciem unam addidere lactis generibus, quod schiston appellavere. id fit hoc modo: fictili novo fervet, 5 caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur additis totidem cyathis mulsi, quot sint heminæ lactis. cum fervet, ne circumfundatur, præstat cyathus argenteus cum frigida aqua demissus ita, ne quid infundat. ablatum deinde igni refrigeratione dividitur et discedit serum a lacte. quidam et ipsum serum iam multo potentissimum decocunt ad tertias partes et sub diu refrigerant. bibitur autem efficacissime heminis per intervalla, satis diebus quinæ ; melius a potu gestari. datur comitialibus, melancholicis , paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis morbis . infunditur quoque lac contra rosiones a mledicamentis factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis aut cum tisana hordeacia. item ad intestinorum rosiones bubulum aut ovillum utilius. recens quoque dysintericis infunditur, ad colum autem crudum, item vulvæ et propter serpentium ictus potisve pityocampis, bupresti, cantharidum aut salamandræ venenis, privatim bubulum iis, qui Colchicum biberint ant cicutam aut dorycnium aut leporem marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et sulpur et argentum vivum, item duræ alvo in febri. gargarizatur quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos vocant, in febri etiam, quæ careat dolore capitis. pueris ante cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi rosiones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non esset, caprini. bubuli serum orthopnoicis prodest ante cetera addito nasturtio. inunguntur etiam oculi in lactis heminas additis sesamæ drachmis IIII tritis in lippitudine . caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio die hedera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. lactis usus alias contrarius capitis doloribus, hepaticis, splenicis, nervorum vitio, febres habentibus, vertigini præterquam purgationis gratia, gravedini, tussientibus, lippis. ovillum utilissimum tenesmo, dysinteriæ; nec non phthisicis hoc et mulieris saluberrimum qui dicerent fuerunt. De generibus caseorum diximus, cum de uberibus singulisque membris animalium diceremus. Sextius eosdem effectus equino quos bubulo tradit; hunc vocant hippacen . stomacho utiles qui non sunt salsi, id est recentes. veteres alvum sistunt corpusque minuunt, stomacho in- utiliores ; et in totum salsa minuunt corpus, alunt mollia. caseus recens cum melle suggillata emendat, mollis alvum sistit, sedat tormina pastillis in vino austero decoctis rursusque in patina tostis cum melle. saprum vocant qui cum sale et sorbis siccis e vino tritus potusque medetur coeliacis. genitalium carbunculis caprinus tritus inpositus, item acidus cum oxymelite maculis in balineo inlitus oleo interlinitur. E lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. plurimum e bubulo—et inde nomen—, pinguissimum ex ovibus fit et caprino, sed hieme calefacto lacte, æstate expresso tantum, crebro iactatu in longis vasis angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias præligato . additur paulum aquæ, ut acescat. quod est maxime coactum, in summo fluitat; id exemptum addito sale oxygala appellant. relicum decocunt in ollis; ibi quod supernatat, butyrum est, oleosum natura. quo magis virus resipit, hoc præstantius iudicatur. pluribus conpositionibus miscetur inveteratum. natura eius adstringere, mollire , replere, purgare. Oxygala fit et alio modo, acido lacte addito in recens, quod velint acescere, utilissimum stomacho. effectus dicemus suis locis. Proxima in communibus adipi laus est, sed maxime suillo, apud antiquos etiam religiosius. certe novæ nuptæ intrantes etiam nunc sollemne habent postes eo attingere. inveteratur duobus modis, cum sale aut sincerus ; tanto fit utilior. axungiam Græci etiam appellavere iam in voluminibus suis. neque est occulta virium causa, quoniam id animal herbarum radicibus vescitur; itaque etiam fimo innumeri usus. quam ob rem non de alia loquemur sue. multo efficacior e femina et quæ non pepererit, multo vero præstantior in apris essedicitur usus axungiæ ad emollienda, excalfacienda, discutienda purgandaque. medicorum aliqui admixto anseris adipe taurorumque sebo et oesypo ad podagras uti iubent; si vero permaneat dolor, cum cera, myrto, resina, pice. sincera axungia medetur ambustis vel nive, pernionibus autem cum hordei cinere et galla pari modo. prodest et confricatis membris, itinerumque lassitudines et fatigationes levat. ad tussim veterem recens decoquitur quadrantis pondere in vini cyathis III addito melle. vetus etiam phthisis pilulis sumpta sanat, quæ sine sale inveterata est. omnino enim non nisi ad ea, quæ purganda sint aut quæ non sint exulcerata, salsa recipitur. quidam quadrantes axungiæ et mulsi in vini cyathis ternis decocunt contra phthisis, quarto quoque die picem liquidam in ovo sumi iubent. circumligatur et lateribus, pectori, scapulis eorum, qui phthisim sentiunt, tantaque est vis, ut genibus etiam adalligata redeat in os sapor eamque expuere videantur. e sue, quæ non pepererit, aptissime utuntur, ad cutem mulieres, contra scabiem vero quivis admixto iumentorum sebo pro parte tertia et pice pariterque subfervefactis. sincera partus in abortun vergentes nutrit collyrii modo subdita. cicatrices concolores facit cerussa admixta vel argenti spuma, at cum sulpure unguium scrabritias emendat . medetur et capillo fluenti et ulceribus in capite mulierum cum gallæ parte quarta et infumata pilis oculorum . datur et phthisicis unciatim cum vini veteris hemina decocta, donec III unciæ e toto restent; aliqui et mellis exiguum adiciunt. panis inlinitur cum calce, item furunculis duritiæque mammarum. rupta et convulsa et spasmata et luxata sanat, clavos et rimas callique vitia cum helleboro albo, parotidas admixta farina salsamentariæ testæ, quo genere proficit et ad strumas. pruritus et papulas in balineo perunctis tollit, alioque etiamnum modo podagricis prodest mixto oleo vetere, contrito una sarcophago lapide et quinquefolio tuso in vino vel cum calce aut cum cinere. fit et peculiare emplastrum LXXV $X$ ponderi c spumæ argenteæ mixtis, utilissime contra ulcerum inflammationes adipe verrino. et inungui putant utile, quæque serpant inlinere cum resina. antiqui axibus vehiculorum perunguendis maxime ad faciliorem circumactum rotarum utebantur, unde nomen, sic quoque utili medicina cum illa ferrugine rotarum ad sedis vitia virilitatisque et per se axungia. medici antiqui maxime probabant renibus detractam exemptisque venis aqua cælesti fricabant crebro decoquebantque fictili novo sæpius, tum demum adservantes . convenit salsam magis mollire, excalfacere, discutere , utilioremque esse vino lotam. Masurius palmam lupino adipi dedisse antiquos tradidit. ideo novas nuptas illo perunguere postes solitas, ne quid mali medicamenti inferretur. Quæ ratio adipis, eadem in iis, quæ ruminant, sebi est, aliis modis, non minoris potentiæ. perficitur omne exemptis venis aqua marina vel salsa lotum, mox in pila tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donee odor omnis aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem reducitur . a renibus autem omne laudatissimum est. si vero vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent, mox frigida aqua lavari sæpius, dein liquefacere adfuso vino quam odoratissimo. eodemque modo iterum ac sæpius cocunt, donec virus evanescat. multi privatim sic taurorum leonumque ac pantherarum et camelorum pinguia curari iubent. usus dicetur suis locis. Communis et medullarum est. omnes molliunt, explent, siccant, excalfaciunt. laudatissima e cervis, mox vitulina, dein hircina et caprina. curantur ante autumnum. recentes lotæ siccatæque in umbra, per cribrum dein liquatæ per lintea exprimuntur ac reponuntur in fictili locis frigidis. Inter omnia autem communia animalium vel præstantissimum effectu fel est. vis eius excalfacere, mordere, scindere, extrahere, discutere. minorum animalium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medicamenta utilius existimatur. taurino præcipua potentia, etiam in ære pelvibusque aureo colore obducendis. omne autem curatur recens præligato ore lino crasso, demissum in ferventem aquam semihora, mox siccatum sine sole atque in melle conditum. damnatur equinum tantum inter venena. ideo flamini sacrorum equum tangere non licet, cum Romæ publicis sacris equus etiam immoletur. Quin et sanguis eorum septicam vim habet; item equarum, præterquam virginum, erodit, emarginat ulcera. taurinus quidem recens inter venena est excepta Ægira. ibi enim sacerdos Terræ vaticinatura sanguinem tauri bibit prius quam in specus descendat. tantum potest sympathia illa, de qua loquimur, ut aliquando religione aut loco fiat. Drusus tribunus plebei traditur caprinum bibisse, cum pallore et invidia veneni sibi dati insimulare Q. Cæpionem inimicum vellet. hircorum sanguini tanta vis est, ut ferramentorum subtilitas non aliter acrius induretur, scabritia poliatur vehementius quam lima. non igitur et sanguis animalium inter communia dici potest, et ideo suis quisque dicetur effectibus. Digeremus enim in mala singula usus primumque contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat ut, si quæ sunt, extractas cavernis mandentes. nec vero ipsi spirantesque tantum adversantur, sed membratim quoque . fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur. pelles eiusdem animalis substratæ securos præstant ab eo metu somnos, coagulum. ex aceto potum ab ictu; et si omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. testes quoque eius inveterati vel genitale vetus maris salutariter dantur in vino; item venter, quem centipellionem vocant. fugiunt et omnino dentem cervi habentes ant medulla perunctos sebove cervi aut vituli. summis autem remediis præfertur hinnulei coagulum matris utero execti, ut indicavimus. sanguine cervino, si una urantur dracontion et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto adiciatur pyrethrum. invenio apud auctores Græcos, animal cervo minus et pilo demum simile, quod ophion vocaretur, Sardiniam tantum ferre solitam. hoc interisse arbitror et ideo medicinas ex eo omitto. —

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑