Plinius Maior, Naturalis Historia
argemonia quoque radicis denarii pondere in vini cyathis III poto. plura de ea convenit dici ceterisque, qua primum nominabuntur, in eo autem genere medendi primum nominari quamque, in quo maxime valebit. folia habet qualia anemone, divisa apii modo, caput in cauliculo papaveris silvestris, item radicem, sucum croci colore acrem et acutum. nascitur in arvis. apud nos tria genera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus redoleat. Agaricum ut fungus nascitur in arboribus circa Bosporum colore candido; dantur oboli III contriti cum binis cyathis aceti mulsi. id, quod in Gallia nascitur, infirmius habetur. præterea mas spissior amariorque — hic et capitis dolores facit—, femina solutior. initio gustus dulcis mox in amaritudinem transit. Echios utriusque generis puleio similis, foliis coronat; datur drachmis II ex vini cyathis IIII. item altera, quæ lanugine distinguitur spinosa, cui et capitula viperæ similia sunt; hæc ex vino et aceto. quidam echion personatam vocant, cuius folio nullum est latius, grandes lappas ferentem; huius radicem decoctam ex aceto dant potui.—Hyoscyamum contusum cum foliis ex vino datur peculiariter contra aspidas. Nulla tamen Romanæ nobilitatis plus habet quam hiera botane. aliqui aristereon, nostri verbenacam vocant. hæc est quam legatos ferre ad hostes indicavimus; hac lovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque. genera eius duo : foliosa, quam feminam putant, mas rarioribus foliis. ramuli utriusque plures, tenues, cubitales, angulosi, folia minora quam quercus angustioraque, divisuris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus habeat. utraque sortiuntur Galli et præcinunt responsa, sed Magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos inpetrare quæ velint, febres abigere, amicitias conciliare nullique non morbo mederi. colligi debere circa canis ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis ante et melle terræ ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra separatim folia, caulem, radicem. aiunt, si aqua spargatur triclinium , in qua maduerit, lætiores convictus fieri. adversus serpentes conteritur ex vino. Est similis verbasco herba, quæ sæpe fallit pro ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. hæc abiecta blattas in se contrahit ideoque Romæ blattaria vocatur. Molemonium sucum lacteum emittit concrescentem cummis modo, umidis locis. datur denarii pondus in vino. Quinquefolium nulli ignotum est, cum etiam fraga gignendo commendetur ; Græci pentapetes aut pentaphyllon aut chamæzelon vocant. cum effoditur, rubram habet radicem ; hæc inarescens nigrescit et angulosa fit. nomen a numero foliorum. et ipsa herba incipit et desinit cum vite. adhibetur et purgandis domibus. Adversus serpentes bibitur et eius radix, quæ sparganion vocatur, ex vino albo. Dauci genera quattuor fecit Petronius Diodotus , quæ persequi nihil attinet, cum sint differentiæ duæ, probatissimi in Creta, mox in Achaia et ubicumque in siccis nati, feniculi similitudiue, candidioribus foliis et minoribus hirsutisque, caule pedali recto , radice suavissimi gustus et odoris. hoc in saxosis nascitur meridianis; reliqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibusque , nec nisi pingui solo ..... foliis coriandri, caule cubitali, capitibus rotundis, sæpe pluribus quam ternis, radice lignosa et, cum inaruit, supervacua. semen huius cumino simile, prioris milio, album, acre, odoratum omnibus et fervens. secundum priore vehementius est ideoque parce sumi debet. si iam maxime tertium genus facere libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam appellant, semine oblongo, radice dulci. omnia hæc et hieme et æstate sunt intacta quadripedi nisi post abortus. ex allis usus seminis, ex Cretico radicis et magis ad serpentes . bibitur e vino drachma una, datur et quadripedibus percussis. Therionarca alia quam magica et in nostro orbe nascitur, fruticosa, foliis subviridibus, flore roseo. serpentes necat. cuicumque admota feræ et hæc torporem adfert. Persollata, quam nemo ignorat, Græci arcion vocant , folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. hæc ex vino bibitur denariorum II pondere; item cyclamini radix contra serpentes omnes. folia habet minora quam hedera nigrioraque et tenuiora, sine angulis, in quibus albicant maculæ, caule exiguo, inani, floribus purpureis , radice lata, ut rapum videri possit, cortice nigro. nascitur in umbrosis. a nostris tuber terræ vocatur, in omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil nocere mala medicamenta; amuletum vocant. narrant et ebrietatem repræsentari addita in vinum. radix et siccata, scillæ modo concisa reponitur; decoquitur eadem ad crassitudinem mellis. suum tamen venenum ei est, traduntque, si prægnans radicem eam transgrediatur, abortum fieri. Est et altera cyclaminos cognomine cissanthemos, geniculatis caulibus supervacuis a priore distans, circa arbores se volvens, acinis hederæ, sed mollibus, flore candido , specioso, radice supervacua. acini tantum in usu, gustu acres et lenti. siccantur in umbra tusique dividuntur in pastillos. Mihi et tertia cyclaminos demonstrata est cognomine chamæcissos, uno omnino folio, radice ramosa, qua pisces necabantur. Sed inter prima celebratur peucedanum, laudatissima in Arcadia, mox Samothrace. caulis ei tenuis, longus, feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra, crassa, gravi odore, sucosa. gignitur in montibus opacis, foditur exitu autumni. placent tenerrimæ et altissimæ radices. hæ conciduntur in quaternos digitos osseis cultellis funduntque sucum in umbra, capite prius et naribus rosaceo perunctis, ne vertigo sentiatur. et alius sucus invenitur caulibus adhærens; incisi quoque manant. probatur crassitudine mellea, colore rufo, odore suaviter gravi, fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plurimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resolvitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibiturque et ex oleo perunctos tuetur. —
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
