Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 9

Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, transit ratio ad eas coronas, quæ varietate sola placent. duo earum genera, quando aliæ flore constant, aliæ folio. florem esse dixerim genistas, namque et his decerpitur lateus; item rhododendron, item zizipha, quæ Cappadocia vocantur; his odoratus similisque olearum fioribus. in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. flos eius Colossinus in coronas admittitur. Folio coronantium milaces et hederæ corymbique earum optinent principatum, de quibus in fruticum loco abunde diximus. sunt et alia genera nominibus Græ- cis indicanda, quia nostris maiore ex parte huius nomenclaturæ defuit cura; et pleraque eorum in exteris terris nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura sermo, non de Italia est. Ergo in coronamenta folio venere melotrum, spiræa , origanum, cneorum, quod casiam Hyginus vocat, et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apiastrum , melilotum, quod sertulam Campanam vocamus. est enim in Campania Italiæ laudatissima, Græcis in Sunio, mox Chalcidica et Cretica, ubicumque vero asperis et silvestribus nata. coronas ex ea antiquitus factitatas indicio est nomen sertulæ, quod occupavit. odor est croco vicinus et flos, ipsa cana; placet maxime foliis brevissimis atque pinguissimis. Folio coronat et trifolium. tria eius genera: miny- anthes vocant Græci, alii asphaltion, maiore folio, quo utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex omnibus minutissimum. inter hæc nervosi cauliculi quibusdam , ut maratho, hippomaratho, myophono; utuntur et ferulis, corymbis hederæ et flore purpureo et in alio genere earum silvestribus rosis simili. sed in his quoque colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. florent post æquinoctium autumnum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑