Plinius Maior, Naturalis Historia
Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior . semen eius, cum est maturum, ab æquinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur. optima Alabandica, plagarum præcipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullæ; laudatissima est e medio quæ mesa vocatur. secunda Mylasea. quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem æquat. ferulæ duo genera in peregrinis fruticibus diximus. semen eius in Italia cibus est; conditur quippe duratque in urceis vel anni spatio. duo ex ea genera, caules et racemi. corymbian hanc vocant corymbosque quos condiunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
