Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 18, cap. 9

e siligine lautissimus panis pistrinarumque opera laudatissima . præcellit in Italia, si Campana Pisis natæ misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano Campanæ, quam vocant castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gregali sine castratura sextarios V, præterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt, in reliquis pares. si vero pollinem facere libeat, XVI pondo panis redeunt et cibarii III furfurumque semodius. molæ discrimine hoc constat. nam quæ sicca moluntur, plus farinæ reddunt, quæ salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineæ farinæ modius Gallicæ XX libras panis reddit, Italicæ duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑