Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 9

Vinum omne dulce minus odoratum; quo 20 tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus, sanguineus, niger. psithium et melampsithium passi genera sunt suo sapore, non vino, Scybelites vero mulsi, in Galatia nascens, et Haluntium in Sicilia. nam siræum, quod alii hepsema, nostri sapam appellant, ingeni, non naturæ, opus est musto usque ad terliam mensuræ decocto. quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum vocatur. omnia in adulterium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant. passum a Cretico Cilicium probatur et Africum. et in Italia finitimisque provinciis fieri certum est ex uva quam Græci psithiam vocant, nos apianam, item scripulam , diutius uvis in vite sole adustis aut ferventi oleo. quidam ex quacumque dulci, dum præcocta alba, faciunt siccantes sole, donec paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter exprimunt. dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquæ puteanæ, ut et secundarium passum faciant. diligentiores eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis madefactos vino excellenti, donec intumescant, premunt — et hoc genus ante cetera laudant — ac simili modo aqua addita secundarium faciunt. medium inter dulcia vinumque est quod Græci aigleucos vocant, hoc est semper mustum. id evenit cura, quoniam fervere prohibetur — sic appellant musti in vina transitum —; ergo mergunt e lacu protinus aqua cados, done bruma transeat et consuetudo fiat algendi. est etiamnum aliud genus per se, quod vocat dulce Narbonensis provincia et in ea maxime Voconti . adservatur eius gratia uva diutius in vite pediculo intorto. ab aliis ipse palmes inciditur ad medullam, ab aliis uva torretur in tegulis , omnia ex helvennaca vite. his adiciunt aliqui quod vocant diachyton, uvis in sole siccatis loco cluso per dies septem in cratibus, totidem pedes a terra alte, noctibus ab umore defensis, octavo die calcatis: ita fieri optimi odoris saporisque. e dulci genere est et melitites; distat a mulso, quod fit emusto, cum quinque congiis austeri musti congio mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum, sed inter hæc genera poni debet et protropum; ita appellatur a quibusdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvæ. hoc protinus diffusum in lagonis suis defervere passi postea in sole XL diebus torrent æstatis secutæ ipso canis ortu.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑